Articulus 24
De quarto præcepto.
IN tribus præceptis præhabitis docetur qualiter habere se debet quilibet circa Deum; in aliis septem præceptis sequentibus edocetur quomodo habere se debet ad proximum.
Quorum primum est, honorare parentes.1 Quod primo intelligitur de carnalibus parentibus, deinde de prælatis et spiritualibus patribus ac omnibus superioribus, atque de his qui ætate, sapientia aut virtute patres vocari merentur.2
Carnales ergo parentes filii honorare tenentur, quia ab illis habent esse et educationem ac informationem; variosque dolores, labores ac curas parentes sustinent propter sobolem suam: ideo sufficienter et digne a filiis et filiabus suis honorari vix possunt. Propterea Aristoteles ait, quod Deo et parentibus non potest reddi æquivalens. Itaque filii ac filiæ obligantur parentes suos cordialiter valde diligere, verbis et factis honorare, eisque necessaria vitæ ministrare, si indigent, et obedire eisdem, sicut ait Apostolus:3 Filii, obedite parentibus vestris per omnia, hoc est in omnibus ad quæ se extendit auctoritas parentum super sobolem suam, videlicet in bonis moribus, et in his quæ ad dispensationem rei familiaris gubernationemque domus spectant. Unde contra præceptum hoc graviter et mortaliter peccant, qui parentibus suis aut superioribus et prælatis faciliter indignantur, irascuntur, obloquuntur aut maledicunt, et qui præcepta sanctæ matris Ecclesiæ parvi pendunt, aut excommunicationem non curant, et qui oblationes ac decimas ministris Ecclesiæ renuunt aut tardant persolvere.
Præterea, hoc præcepto jubentur subditi sæcularibus suis principibus obedire in his quæ ad illorum spectant officium: quorum ordinationes et jussa non debent insipienter arguere neque contemnere, nisi evidenter essent contra justitiam, contra Deum, contra caritatem fraternam, aut contra Ecclesiæ libertatem. Honorandi sunt quoque avi et aviæ, ac ceteri seniores cognati. Quemadmodum autem parentes vivos filii ac filiæ honorare tenentur, ita pro eisdem defunctis orare, et aliis modis sibi possibilibus animabus illorum succurrere obligantur.
Hinc ait Scriptura: Qui timet Dominum, honorat parentes, et quasi dominis serviet eis in opere et sermone cum omni patientia.4 Gloria hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. Fili, suscipe senectam patris tui, et ne contristes eum in vita illius; et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum.5 Quam malæ famæ est, qui relinquit patrem! et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem.6 Hinc virtuosus ac sapiens ille Tobias præcepit filio suo: Honorem semper habebis matri tuæ; memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.7 Ideo rursus ait Scriptura:8 Gemitus matris tuæ ne obliviscaris. Insuper Deus per Moysen jussit: Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur.9 Et iterum, filium contumacem, comessionibus ebrietatibusque vacantem, lapidari (id est lapidum ictibus occidi) præcepit.10 Idcirco contra præceptum hoc enormiter peccant filii ad studium missi, qui non curant proficere, sed bona parentum vitiose, gulose turpiterque consumunt.
Postremo, ut præceptum hoc meritorie atque salubriter impleatur, oportet ut parentes honorentur non solum aut principaliter quia parentes sunt, aut ex naturali amore, sed principaliter quoniam Deus hoc jussit, et ex divino ac spirituali amore, ad gloriam Dei, non propter laudem humanam aut propria commoda, vel solum ad complacendum parentibus.
QUINTUM præceptum est:1112 Non occides. Ubi primo et maxime prohibetur corporalis occisio hominis non secundum ordinem juris facta. Et quia peccata in proximum tanto sunt graviora quanto proximum amplius lædunt aut nocent, ideo inter peccata in proximum, homicidium est maximum. Præterea hoc præcepto prohibetur implicite omnis ira, invidia, inordinata percussio, læsio, depilatio, contumelia, persecutio, violentia, oppressio atque detractio.
Agunt itaque contra præceptum istud, qui consilio, auxilio, consensu aut simili modo ad homicidium cooperantur, et qui illud non impediunt si congrue possint, et qui necessaria vitæ non dant constitutis in necessitate extrema, et qui alios scandalizant, ad mortale peccatum illos trahendo aut inducendo; item qui peccatorem a peccatis suis non retrahunt per correptionem fraternam aut correctionem paternam, seu per exhortationem aut instructionem, loco et tempore opportuno, quum possint ac debeant.
Insuper, ut S. Clemens testatur, beatissimus Petrus apostolus dixit triplex homicidium esse: unum corporale, quo naturale esse et vivere auferuntur; aliud spirituale, quo quis ad mortem animæ (hoc est ad mortale peccatum) inducitur, vel quo corporalis aut spiritualis mors alicujus optatur. Nam et Joannes apostolus loquitur: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.13 Deus namque affectum computat pro effectu. Tertium homicidium est, quo quis in corde aliorum vilescit, et esse bonæ famæ amittit: sicque detractio homicidium appellatur. Ideo Salomon ait: Si mordeat serpens in silentio, nihil14
Footnotes
Chapter 25 of 46