Skip to the text

Articulus 18

Adhuc de aliquibus Christi doctrinis ad omnes Christianos pertinentibus.

OPUS hominis quantumcumque bonum videatur, tamen malum et vitiosum est, si mala et perversa fiat intentione : ut si quis vadat ad ecclesiam ut videat mulieres. Hinc Dominus noster Jesus Christus affirmat : Si fuerit oculus tuus simplex, id est, si recta fuerit cordis tui intentio, totum corpus tuum lucidum1 erit, id est, opera tua erunt virtuosa, dummodo opera sint proportionata intentioni. Si autem intentio sit perversa, opera sunt vitiosa.

Iterum ait Salvator :2 Ne solliciti sitis quid manducetis, neque quid induamini. Hoc loquitur Christus contra eos qui immoderatam sollicitudinem et anxietatem habent de necessariis corpori, scilicet de cibo, potu, vestitu, atque similibus ; de his autem quæ eis necessaria sunt ad animarum suarum salutem, videlicet de donis et virtutibus Spiritus Sancti, de caritate et gratia Dei, de virtuosa conversatione, de discretione inter virtutes et vitia, parum curant. Tales non satis confidunt in Deo et in providentia ejus. Respicite volatilia cœli, quoniam non serunt neque metunt, et Pater vester cœlestis pascit ea.3 Quanto magis vos pascet? Scit enim Pater vester cœlestis quia his omnibus corpori necessariis indigetis. Quærite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.4

Per hæc verba Christus non prohibet moderatam sollicitudinem pro temporalibus et necessariis acquirendis et conservandis, sed ne prima et principalis sollicitudo nostra sit pro eis : imo vult ut primo et principaliter solliciti simus qualiter Deo complaceamus ac digne et debite serviamus, qualiter peccata vitemus et virtutes procuremus atque divina observemus præcepta, quatenus ad æternam pertingere beatitudinem mereamur. Ista debet esse prima, quotidiana et maxima sollicitudo cujuslibet Christiani. Et quanto anima nobilior est corpore, tanto plus solliciti esse debemus pro his quæ animæ necessaria sunt ad salutem, quam pro exterioribus et temporalibus rebus quibus indiget corpus. Quanto etiam spiritualia bona, quæ sunt virtutes et dona Spiritus Sancti ac opera virtuosa, sunt meliora corporalibus bonis, tanto plus diligere tenemur illa spiritualia bona quam corporalia et temporalia ista. Similiter, quanto vita illa æterna, beatissima, in cœlis futura, melior est vita præsenti, brevi, incerta ac misera, tanto plus debet quilibet Christianus esse sollicitus qualiter ad æternam illam beatissimam perveniat vitam, quam ut habeat necessaria corpori pro vita præsenti. Itaque sollicitudo pro temporalibus rebus debet esse moderata et secundaria, quatenus de temporalibus rebus non plus habere desideret Christianus quam sibi necessarium aut utile est ad vivendum bene ac virtuose, ad complacendum Deo, ad obtinendum felicitatem æternam, sicut hortatur Apostolus, dicens : Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus : nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in damnationem.5

Insuper loquitur Christus : Nolite judicare, ut non judicemini.6 Hanc Christi doctrinam ac jussionem Christiani pessime servant qui faciliter judicant alios esse superbos, avaros, aut sibi contrarios, vel aliis vitiis subditos. Christus igitur docet et vult ut alios non judicemus, quando non scimus pro certo quid egerint, vel quo animo fecerint aut dixerint quæ fecerunt sive dixerunt. Quædam enim sunt verba ac opera quæ non possunt bono animo proferri aut fieri, sicut mendacia, furta, adulteria: et de talibus possumus judicare pro certo, quod mala sunt atque illicita, et quod culpabiles sunt qui talia dicunt aut faciunt. Quales autem sint futuri postea, pro certo judicare non possumus: quoniam omni momento potest pœnitere peccator. Nec etiam possumus certitudinaliter judicare quales futuri sint, et qualiter suam finient vitam:7 quia non scimus an sint electi a Deo an reprobi. Hinc aliquem judicare quasi pœnitere non possit, vel quasi nunquam pœnitentiam facturus sit, stultum est et peccatum. Porro alia sunt verba et facta, quæ bono et malo animo proferri ac fieri possunt: et de talibus judicare non licet, quia non scimus quo animo prolata aut gesta sint. Et pejus est talia vituperare quam commendare: quia dubia in meliorem partem trahenda sunt, non cum certa assertione, sed cum pia æstimatione. Præterea multum deflenda est plurimorum Christianorum pravissima atque damnabilis consuetudo, qui ex levi signo, aut sola suspicione, aut modica occasione, vel ex indignatione, ira, impatientia aut invidia, absque timore Dei judicant, vituperant ac diffamant alios, seu detrahunt eis publice vel secrete, et ea quæ bono animo fieri possunt, interpretantur in pejus. Istud est peccatum valde mortale. Idcirco qui Deo vult complacere, sit timoratus et circumspectus in omnibus; nec alios faciliter judicet quales sint, imo de omnibus meliora præsumat, nisi apertissima signa repugnent. Se ipsum vero unusquisque adspiciat, consideret atque dijudicet, et per opera pœnitentiæ peccata sua vindicet in se ipso.

Amplius loquitur Christus, sapientia Dei Patris: Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?8 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. His verbis redarguit Christus quosdam præsumptuosos atque mendaciter justos, audaces, et sibi ipsis placentes, qui acuti sunt ad considerandum defectus et peccata aliorum, et proni sunt increpare ac redarguere illos, se ipsos vero non attendunt: imo proprias defectuositates et vitia non advertunt, et si reprehendantur ab aliis, indignantur. Quumque aliorum culpas, quamvis parvas, reputant magnas, propria tamen peccata non ponderant, sed parva judicant et excusant, quamvis magna exsistant. Isti sunt mente cæcati ac fatui, non spirituali sed carnali amore se diligentes, magni in propriis oculis et superbi. Denique, secundum doctrinam Sanctorum, indigni sunt corripere, judicare et corrigere alios, qui in majoribus vel eisdem peccatis sunt de quibus corripiunt, judicant et corrigunt alios. Ideo Filius Dei docet ac jubet ut unusquisque in primis purget se ipsum, et antequam corripiat alios de parvis peccatis, corripiat et emendet se ipsum de magnis.

Præterea, quam fiducialiter, instanter ac indesinenter debeamus Deum invocare, docet Salvator, dicendo:9 Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur.

Insuper, qualiter unusquisque fidelium habere se debeat ad proximos suos, Christus breviter docet, quum ait:10 Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. Hoc utique naturalis ratio dictat et naturale jus exigit, ut unusquisque faciat alteri quod rationabiliter vult fieri sibi, et quod sibi rationabiliter non vult fieri, non faciat alteri. Hoc est quod Tobias docuit filium suum, dicens: Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alii facias.11 Contra hoc agunt avari, fraudulenti, violenti, injusti, adulteri, fornicatores, superbi, et omnes iniqui.

Amplius, quam difficile sit salvari, docet Christus, dicendo: Intrate per angustam portam: quia lata porta et spatiosa via est quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.12 Quam angusta est porta et quam arcta est via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam! Hæc porta angusta et arcta via ducens ad vitam æternam, beatissimam et cœlestem, est conversatio pœnitentialis et virtuosa: quæ est propria peccata quotidie deplorare, castigare, vitare, carnales concupiscentias frangere, mentem jugiter custodire, omne peccatum mortale repellere, in Dei timore semper persistere, coram Deo sollicite ambulare, tentationibus dæmonum et vanitatibus mundi resistere, præceptis Dei atque Ecclesiæ in omnibus obedire. Hæc omnia observare, est utique multum difficile. Idcirco dixit Salvator: « Quam angusta porta! » Quasi dicat: Multum angusta et arcta est. Quod etiam patet ex eo quod rursus loquitur Christus: Væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram; væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis; væ quum benedixerint vobis omnes homines. Porro lata et spatiosa via perditionis, est conversatio intimorata, carnalis et dissoluta: quam viam tam multi incedunt, ut comparatione eorum non nisi pauci consistant qui arctam salutis ambulant viam.

Footnotes

  1. Matth. VI, 22. ↩

  2. Ibid. 25. ↩

  3. Luc. XII, 24. ↩

  4. Matth. vi, 26, 32, 33; ↩

  5. 1 Tim. vi 8, 9. ↩

  6. Matth. VII, 1. ↩

  7. Eccle. IX, 1. ↩

  8. Matth. VII, 5. ↩

  9. Matth. VII, 7, 8. ↩

  10. Ibid. 12. ↩

  11. Tob. IV, 16. ↩

  12. Matth. vii, 13, 14. ↩

Chapter 19 of 46