Skip to the text

Articulus 6

De tribus bonis quæ excusant matrimonii actum ab omni peccato et eum honestant.

QUAMVIS, sicut prædictum est, actus matrimonialis possit exerceri absque peccato, multa tamen consequuntur ad actum illum, per quæ ratio hominis impeditur a contemplatione divinorum, a vita quieta, exercitiisque virtutum.1 Nam voluptas illa carnalis rationem deprimit et absorbet, et statui conjugali multiplex cura incumbit. Iterum, copula illa carnalis conjugatorum quoad esse naturæ non differt a copula solutorum. Hinc doctores ponunt esse tria bona per quæ actus matrimonialis ab omni culpa excusatur ac honestatur, videlicet : proles ad Dei obsequium educanda ; fides quoque, id est fidelitas quam conjugati sibi invicem servant non accedendo ad alias personas ; et sacramentum, quia Matrimonium est sacramentum designans unionem Christi et Ecclesiæ, et ex hoc actum conjugalem honestat.

Si ergo conjugati cognoscant se non intendendo prolem, nec debiti redditionem, sed voluptatem dumtaxat, peccatum est. Et dixerunt quidam hoc esse peccatum mortale. Sed S. Thomas contradicit, et dicit quod si intendant voluptatem infra honestatem ac limites matrimonii, ita quod non quærerent hujusmodi voluptatem nisi matrimonialiter juncti essent, sic quod ibi non est concupiscentia prædominans, tunc est veniale peccatum ;2 si autem intenderent et quærerent voluptatem extra terminos et honestatem conjugii, ex concupiscentia prædominante, ita quod se cognoscerent quamvis non essent conjugio sociati, tunc esset mortale peccatum. Et istud etiam S. Augustinus affirmat, dicens : Conjugalis concubitus qui fit causa satiandæ concupiscentiæ, habet culpam, tamen propter fidem tori venialem. Et iterum dicit, quod computatur inter quotidiana peccata, pro quibus in Oratione dominica dicimus : Dimitte nobis debita nostra.3

Verumtamen, sicut in aliis peccatis quæ in se venialia sunt, frequenter peccat homo mortaliter per nimiam frequentiam et complacentiam ac usum in illis ; ita conjugati propter voluptatem se cognoscentes, si hoc in consuetudinem ducant, et incustodite se habeant, cito atque faciliter ac frequenter incidunt in mortale peccatum. Igitur conjugati Deum præ oculis semper habentes, nequaquam se brutaliter habeant, voluptati irrefrenate vacando ; omnem quoque indecentem lasciviam et carnalem mollitiem in tactibus, osculis, situque corporis, verbis, signis adspectibusque devitent, quemadmodum hortatur Apostolus : Honorabile connubium sit et torus immaculatus.4 Unde per Amos prophetam Dominus loquitur : Væ vobis qui lascivitis in stratis vestris.5 Talia quippe nequaquam ad conjugalem copulam, sed ad meretricias spectant blanditias, sicut beatus instruit Augustinus. Et ut sanctus testatur Hieronymus, in talibus carnalitatibus sæpe consistit peccatum mortale.

Postremo, sicut patet ex dictis, corpus viri est in conjugis potestate, et econverso, quantum ad debitum tori :6 idcirco dum unus petit ab alio debitum, ille tenetur reddere ex præcepto divino ; et si importune irrationabiliterque negaret, peccaret mortaliter, transgrediendo divinum præceptum et contra justitiam peragendo, præsertim quum matrimonium sit peccati remedium. Ergo dum alter conjugum concupiscentia infestatur, non est ei (si petat) debitum denegandum. In hoc tamen quædam personæ conjugatæ, quasi sub specie boni, incaute et insipienter, imo injuste se habent, compari suo debitum negando, aut non satis prompte reddendo : per quod comparem suum exponunt interdum grandi periculo. Siquidem concupiscentia inflammatus, in tali negatione aut dilatione posset aliam inquinationem incidere, vel indignationem gravem aut odium contra contoralem concipere, vel adulterium affectare sive proponere; et peccatum ejus redundaret in contoralem. Verumtamen, quum semen quod est materia redditionis debiti, sit superfluum alimenti, nec necessarium ad conservationem suppositi, si uxor petat a viro suo debitum immoderate, hoc est plus quam superfluum alimenti se extendit, non tenetur vir reddere : imo tunc non esset justa petitio, sed injusta exactio; talisque femina potius se haberet ut meretrix quam ut uxor.

Dicunt quoque doctores, quod vir non solum tenetur debitum reddere conjugi quando illa expresse hoc petit per verba, sed etiam si interpretative id petat per signa. Ideo S. Thomas affirmat : Quando vir percipit per aliqua signa, quod uxor vellet sibi debitum reddi, sed propter verecundiam tacet, tenetur uxori reddere debitum, si expressa signa appetitionis debiti in uxore percipiat.7 Hujus autem potissima ratio est, ut succurratur ac provideatur infirmitati humanæ, ne in graviora labatur peccata, ut etiam beatus scribit Ambrosius.

Interdum quoque mulieres sunt in tali dispositione, quod non licet eis debitum petere : quoniam illa dispositione durante, concipiuntur fetus monstruosi, cæci, claudi, leprosi, membris privati. Sed hoc ex causa clarius non describo, quamvis utile esset quod viri discreti de hoc essent edocti. Certum est etiam quod propter corporalem infirmitatem conjugati a redditione debiti excusantur.

Footnotes

  1. art. præced. ↩

  2. Sent. IV, dist. xxxi, q. II, a. 3. ↩

  3. Matth. vi 12. ↩

  4. Hebr. xiii 4. ↩

  5. Amos vi, 4 ↩

  6. art. III. I Cor. vii, 4 ↩

  7. Sent. IV, ist. XXXII, 1, a. 2. ↩

Chapter 7 of 46