Articulus 7
De his quæ viri debent suis uxoribus.
PRIMO mariti tenentur uxores suas magno ac speciali amore diligere. Ait namque Apostolus :1 Viri diligere debent uxores suas sicut corpora sua.2 Quum enim homines diligant specialiter consanguineos suos propter naturalem propinquitatem, multo plus viri diligere debent conjuges suas propter quamdam identitatem, quoniam de viro et uxore in veteri novoque Testamento ait Scriptura, quod sunt duo in carne una. Insuper, causa dilectionis est communicatio. Quum ergo inter virum et conjugem sit communicatio maxima propriorum corporum, et universorum quæ habent, videlicet possessionum, laborum, domus, mensæ, lecti, sobolis atque familiæ;3 idcirco se invicem cordialiter et valde præcipue diligere debent. Hinc ait Apostolus : Qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit. Et utique qui uxorem suam non diligit, odit se ipsum, quia animam suam mortaliter peccando occidit.
Secundo viri tenentur uxoribus suis instructionem ac directionem in moribus et agendis seu cognoscendis. Ideo dicit Apostolus : Si mulieres aliquid discere volunt, domi viros suos interrogent.4 Viri enim naturaliter atque communiter prudentiores mulieribus esse solent, quamvis interdum contingat oppositum. Viri quoque, si non sciunt quæ uxores eorum ab eis interrogant, facilius atque honestius petere possunt informationem a suis prælatis vel doctis viris quam feminæ, et sic suas possunt instruere conjuges.
Tertio viri debent suis uxoribus correptionem dum peccant : quemadmodum sanctus Job uxori suæ reprehensibiliter loquenti dixit : Quasi una de stultis mulieribus locuta es.5 Imo, quanto maritus uxorem suam magis diligere obligatur, tanto diligentius eam corripere debet dum errat; pie tamen et caritative, nisi forsan femina propter suam perversitatem esset dure corripienda, ut infra dicetur.
Quarto viri uxoribus tenentur honorem. Hinc beatissimus princeps Apostolorum S. Petrus hortatur viros, ut uxoribus suis tanquam fragilioribus vasculis impendant honorem, non eas quasi ancillas aut fragiles despiciendo, et secundum scientiam (id est cum discretione) cohabitent eis, quatenus verbis et factis cum reverentia tractent ipsas.6
Quinto viri tenentur uxoribus gubernationem. Vir enim, secundum Apostolum, caput est mulieris.7 — Sexto, sustentationem: quia in necessariis vitæ maritus tenetur conjugi providere pro posse. — Septimo, cohabitationem, nisi rationabilis causa impediat. Hinc in exordio mundi
Adam dixit: Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ.8910 — Octavo, conjugalis debiti solutionem :11 de quo satis præhabitum est. spiritualibus rebus ad salutem pertinentibus colloqui, etiam dum simul in lecto sunt. Quum enim quilibet Christianus teneatur quemlibet Christianum spiritualiter diligere, vir et conjux tanto cum majori spirituali amore se debent amare, quanto inter eos est major communicatio, conjunctio atque identitas. Secundo se debent diligere naturali amore, quia ejusdem sunt speciei. Nihil enim tam naturale, ut ait S. Ambrosius, quam diligere consortem naturæ. Ideo ait Scriptura:
Omne animal diligit sibi simile, et omnis caro ad sibi similem conjungetur.12 Tertio debent se amare sociali amore valde præcipue, quia maxima est communicatio conversationis viri et conjugis, quorum est una domus, una mensa, unus lectus. Hinc Adam de Eva conjuge sua dixit ad Deum: Mulier quam dedisti mihi sociam, etc.13
Footnotes
Chapter 8 of 46