Articulus 9
De proprietatibus ac moribus mulierum, et quomodo vir habere se debet in instruendo et corripiendo suam uxorem.
QUEMADMODUM summus ille gentilis magister Aristoteles docet, mulieres naturaliter et communiter sunt verecundæ ac timidæ: hinc multum timent inhonorationem atque diffamiam; et ex eadem contingit radice, quod communiter multum appetunt laudem, honorem et famam bonam. Per hanc autem verecundiam naturalem retrahuntur feminæ a multis peccatis: verecundia namque est timor de re turpi. Secundo mulieres ex natura sua sunt communiter misericordes, compassivæ, piæ et pronæ ad fletum ex compassione. Habent siquidem cor molle ac tenerum: idcirco dura et aspera audire et sustinere non possunt, et dum aliquem dura pati conspiciunt, condolent. Tertio mulieres in his ad quæ afficiuntur et inclinantur, nimis afficiuntur et inclinantur: quod in bonis bonum esse potest, in malis vero est valde malum. Quum enim sunt misericordes, sunt valde misericordes, imo potius remissæ et laxæ; quum autem sunt immisericordes, sunt valde immisericordes. Et ratio hujus est quoniam mulieres communiter sunt debiles in ratione: ideo per usum et judicium rationis non satis refrenant se, sed affectiones suas immoderanter sequuntur. Prædicti autem mores mulierum exstant laudabiles, quia dispositivi sunt ad virtutes.
Porro mores mulierum vituperabiles sunt isti. Primo communiter sunt passionum imitatrices, motus sensualitatis sequendo, eo quod non sint fortes in ratione ab illicitis retrahente, et passiones seu motus et inclinationes sensualitatis refrenante. Hinc accidit quod feminæ sunt sæpe multum intemperatæ. Secundo mulieres communiter sunt verbosæ atque rixosæ. Tertio sunt mobiles ac instabiles, ex mollitie complexionis et debilitate rationis. Et istud intelligendum est de mulieribus secundum communem cursum naturalis dispositionis earum. Verumtamen per auxilium gratiæ Dei et per exercitia bona, esse possunt valde fortes in ratione, stabiles et prudentes, passionum quoque victrices et temperatæ. Et aliquæ feminæ ex naturali dispositione sunt multum honestæ, maturæ et ad virtutes bene dispositæ : imo communiter, quando mulieres sunt malæ, sunt multum malæ; et quando bonæ, sunt multum bonæ.
Denique, qui vult aliquem informare ac emendare, primo perpendere debet in quibus ille sit magis defectuosus, quatenus in illis hortetur eum ad emendationem. Itaque prudens vir uxorem suam informet ac moneat ut in omnibus medium observare conetur, et per usum rationis affectiones suas moderetur, passiones refrenet, moderantiamque observet in cibo, potu, somno, vestibus, actuque conjugali; insuper ut loquacitatem, inquietudinem, discursum, rixas, instabilitatem devitet, in verbis ac signis pudica sit, pacifica et matura.
Porro, si maritus conspexerit conjugem suam esse piam, tractabilem, pudoratam, debet eam (si opus fuerit) blande corripere et docere. Si vero viderit eam esse protervam, garrulam et perversam, aut vagam et fatuam, debet eam asperioribus verbis instruere rigorosiusque corripere : non tamen sit pronus vir ad percutiendum conjugem suam, ne forte deterior fiat, aut fugiat, aut adultera efficiatur. Si autem maritus perpenderit conjugem suam esse elatam, humiliet eam, habendo se ad eam auctoritative atque mature; nec multum ostendat ei signa amicitiæ ac familiaritatis, donec eam viderit humiliatam. Et si maritus per se ipsum non posset uxorem suam instruere atque dirigere, faciat hoc per alias virtuosas matronas, seu prudentes ac fideles personas.
Chapter 10 of 46