Skip to the text

Articulus 19

Prosecutio documentorum Christi in quibus omnium fidelium salus consistit.

DEUM super omnia esse timendum docet Christus, præcipiens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere;1 sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam ignis.2 Hoc ait Salvator ad designandum quod Christiani non debeant in tantum timere tyrannos et persecutores, ut propter illorum comminationes aut persecutiones recedant a divinis præceptis, aut Deum offendant, imo potius eligant omnia dura pati atque occidi, quam peccare mortaliter. Et quanto terribilius est cum corpore et anima æternaliter infernali igne torqueri, quam temporalem mortem in corpore breviter pati, tanto plus formidandus est Deus quam tyrannus quicumque aut quilibet homo.3 Contra hoc Christi præceptum ac documentum agunt homines imperfecti et molles et temporalium amatores, qui vel desiderio placendi hominibus, vel timore displicendi eis seu patiendi ab eis damna sive adversa, relinquunt timorem Dei et præcepta ipsius, mendaciter loquendo, jurando, perjurando, et injuste agendo, aut ea ad quæ tenentur omittendo. Istud est indecens valde ac impium. Quum enim quilibet Christianus teneatur Deum super omnia summe incomparabiliterque diligere, tenetur sic stare, quod mallet propriam vitam et universa quæ habet, imo et totum mundum, si suus esset, perdere, quam Deum per mortale peccatum amittere, inhonorare sive offendere.

Insuper loquitur Christus: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.45 His verbis Christus consolatur imperfectos, afflictos, tentatos, quibus adhuc laboriosum est vias virtutum incedere, delectationibus mundi carere, tentationes ac vitia superare. Hos ergo invitat Salvator ut ipsum accedant spirituali accessu, invocando auxilium ejus, ut releventur et consolentur ab ipso, sicut hortatur Apostolus: Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.6 Taliter igitur accedentes reficit Christus in anima per consolationes divinas, per meditationes devotas, per diversa gratiarum charismata. Ideo monet: Tollite jugum meum super vos, id est, legem meam implete subjiciendo vos meis præceptis; et discite a me quia mi- tis sum et humilis corde. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.7 Sed quæri potest, quomodo jugum Christi suave est et onus ejus leve, quum jugum istud non sit aliud quam angusta porta et arcta via qua itur ad vitam beatam? Respondetur, quod jugum Christi imperfectis durum et laboriosum est, perfectis autem caritateque fervidis dulce est, jucundum ac leve.

Præterea, quam custoditus et moderatus debeat esse omnis Christianus in verbis suis, docet Christus, dum ait:8 Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.

Docet quoque Salvator ut quilibet post Deum præcipue amet se ipsum, et de propria salute primo sollicitus sit, dicens: Quid prodest homini si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat, et animæ suæ detrimentum patiatur?910 Conformiter solos humiles posse salvari protestatur Dominus, dicens: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.11 Quantum vero vitandum sit ne quis alium, potissime pusillum, imperfectum et incipientem Deo servire, scandalizet, constat ex verbis Christi dicentis: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.12 Væ homini per quem scandalum venit. Porro scandalum istud, est dictum aut factum minus rectum quo alius ad peccandum inducitur. Quum igitur quilibet Christianus debeat Deum super universa diligere, ejusque honorem in omnibus quærere, proximum quoque sicut se ipsum amare, certum est quod debeat suis proximis esse exemplaris, ut eos inducat ad Dei venerationem et propriarum animarum salutem.13 Scandalizare vero est contra caritatem Dei et proximi. Sed, proh dolor! in isto Christiani sunt lamentabiliter defectuosi, quoniam mille modis unus alium scandalizat verbis, factis, et vestium curiositatibus vanitatibusque mundanis.

Præterea Christus fraternam correptionem docet ac præcipit, dicens: Si peccaverit in te frater tuus, id est, si te vidente, audiente aut sciente, proximus tuus peccaverit, aut tibi injuriam fecerit, vade et corripe eum inter te et ipsum solum, increpando eum secrete in caritate ac mititate, dummodo sit tibi spes de emendatione illius.14 Si te audierit, lucratus es fratrem tuum, quia de via perditionis eum ad statum reduxisti salutis. Si autem te non audierit, adhibe tecum unum vel duos testes, et in præsentia horum corripe eum, præsertim si isti aliunde sciant culpam proximi delinquentis. Quod si non audierit eos, sed in peccato suo permanserit, dic Ecclesiæ, id est prælato delinquentis, ut subditum suum corrigat. Si autem Ecclesiam non audierit, id est, correptioni et correctioni sui prælati non obedierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, id est, tanquam gentilem et publicum peccatorem reputa eum atque devita.

Istud præceptum de correptione fraterna a Christianis pessime custoditur; et ut quidam doctores testantur, propter transgressionem hujus præcepti, et præcepti de incontinentia fugienda, quasi totus mundus damnatur. Jam enim unus Christianorum videns alium peccantem, non solum non corripit illum, sed potius ei congratulatur, consentit et fovet, sicque peccata illius redundant in ipsum. Itaque, quanto anima nobilior est corpore, tanto per correptionem fraternam diligentius curanda sunt vulnera animæ, id est peccata, quam vulnera corporis. Propter quod asserit Augustinus: Si neglexeris corripere, pejor efficeris eo qui peccavit. Quicumque ergo in aliquo exstat culpabilis, pie et caritative est corripiendus atque ad emendationem et satisfactionem provocandus. Unde et paterfamilias præceptum istud in suis domesticis strenue debet implere, deinde in ceteris, secundum exigentiam loci ac temporis, et causæ ac delinquentium personarum. Et quod dictum est de corripiendo fratre vel proximo, etiam intelligendum est de corripienda sorore seu proxima.

Footnotes

  1. Matth. x, 28. ↩

  2. Mich. vi, 8. ↩

  3. Matth. xxii, 37. ↩

  4. Luc. vi, 24-26. ↩

  5. Matth. xi, 28. ↩

  6. Hebr. iv, 16. ↩

  7. Matth. xi, 29, 30. ↩

  8. Matth. xii, 36. ↩

  9. Luc. ix, 25. ↩

  10. Matth. xvi, 26; ↩

  11. Matth. xviii, 3. ↩

  12. Ibid. 6, 7. ↩

  13. Matth. xxii, 37, 39. ↩

  14. Matth. xviii, 15-17. ↩

Chapter 20 of 46