Articulus 12
De his quæ conjuges tenentur suis maritis.
UXOR primo tenetur viro suo dilectionem. Hinc in libro Tobiæ legitur, quod parentes Saræ hortabantur eam diligere maritum.1 Imo, ut ait S. Joannes Chrysostomus, uxor in tantum debet suum amare maritum, ut nullum virum reputet sapientiorem, pulchriorem aut fortiorem suo viro. — Secundo uxor tenetur suo viro fidem tori, in tantum ut malit mori et occidi quam fidem frangere conjugalem. — Tertio tenetur viro timorem, sicut ait Apostolus : Uxor timeat virum suum.2 Et iste debet esse timor purus et castus, ex amore procedens, ut scilicet timeat suum virum offendere, aut ab eo relinqui. Nam et mulier mala atque adultera timet utique virum suum timore servili, quia timet a viro suo in vitiis deprehendi ac percuti; et quando vir ejus est absens, timet quod velociter revertetur. Sed mulier bona, viro suo absente, timet quod nimis diu tardabit.
Quarto uxor tenetur viro suo subjectionem in obsequiis. Ideo Sapiens loquitur : Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.3 — Quinto tenetur viro obedientiam in præceptis, et hoc in licitis et honestis, et quantum ad ea in quibus vir habet superioritatem et potestatem super conjugem suam, videlicet in gubernatione domus ac sobolis et rerum suarum. Hinc ait Scriptura, quod Sara obediebat Abrahæ suo marito.4 — Sexto tenetur viro suo reverentiam in verbis.5 Unde Petrus apostolus recitat, quod Sara Abraham dominum appellavit.6 Reverentialis namque allocutio conservat et auget amorem, pacem atque concordiam. Propter quod ait Apostolus : Honore invicem prævenientes.7 Et scriptum est : Sapiens se ipsum in verbis amabilem facit. Pie ergo atque humiliter loquatur mulier suo viro, quum Salomon dicat :89 Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. — Septimo uxor tenetur viro consortium cohabitationis. Ait namque Apostolus :10 Præcipio uxorem a viro non discedere. — Octavo tenetur viro adjutorium operationis. Vir enim et mulier in multis indigent auxilio mutuo, et aliqua convenientius fiunt per feminam quam per virum.
Omnia ergo hæc uxor suo viro fideliter ad honorem Dei exhibeat, et tunc utique magnam a Deo mercedem recipiet.
Footnotes
Chapter 13 of 46