Skip to the text

Articulus 21

De primo præcepto.

PRIMUM præceptum est, credere unum Deum, hoc est, ut fide caritate ornata ac bonis operibus decorata, credamus, amemus, colamus, adoremus, timeamus ac veneremur unum solum verum, æternum omnipotentemque Deum, unum ac trinum, qui solus potest salvare :1 cui propter suam infinitam majestatem et excellentiam summus honor debetur, et est infinita reverentia dignus, nec potest ipsi a quacumque creatura tanta reverentia exhiberi quin dignus sit reverentia in infinitum majori. Ideo tam incomparabilis eminentiæ Deum, regem ac principem universorum, inhonorare, non timere, ei non obedire, injustissimum exstat : præsertim quum peccatum tanto sit gravius quanto major est dignitas ejus in quem peccatur. Quam enorme ergo est, Deum immensæ dignitatis offendere ?

Insuper, contra hoc præceptum agunt non solum increduli, falsos deos et idola adorantes, sed etiam omnes iniqui et intimorati Christiani, mortali peccato fœdati, quoniam rebus creatis magis inhærent quam Deo, et ista carnalia atque caduca plus amant, colunt, quærunt, cogitant ac venerantur, quam summum et incommutabile bonum, Creatorem dignissimum. Tales sunt omnes impii Christiani, qui non attendunt se in præsentia summi ac metuendissimi Judicis omnia intuentis, agere universa quæ agunt, atque de cunctis suis cogitationibus, affectionibus, verbis, factis et omissionibus, et de omnibus bonis sibi a Deo collatis, rationem ei daturos : imo sic agunt et vivunt, tam intimorate et turpiter ac innumerabiliter peccant, quasi non esset Deus, nec providentia ejus, neque futurum judicium. De quibus Salomon ait : Quia non cito profertur contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.2 Hi sunt qui lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.3 Non est enim timor Dei ante oculos eorum.4

Insuper, contra præceptum istud agunt et gravissime peccant, qui vana et vitiosa opera sua in tantum amant, quod mallent Deum non esse quam illa relinquere, et quod vellent Deum non esse omnia cognoscentem nec hominum vitia ulciscentem, quatenus possent libere et impune peccare.

Agunt etiam contra præceptum hoc, qui sortilegos consulunt vel divinos, et qui utuntur pomis inscriptis aut schedulis collo suspensis, aut characteribus seu aliis credulitatibus vanis, quasi non esset Deus satis bonus et potens ac sapiens ad subveniendum eis quantum expedit saluti eorum. Adversitates enim, infirmitates, damna ac ceteræ afflictiones frequenter permaxime expediunt homini, suntque signa amoris Dei ad homines, quemadmodum ipse ait : Ego quos amo, arguo et castigo.5 Ideo nihil illicitum facere debet homo ut liberetur aut præservetur ab illis. Imo patienter et cum gratiarum actione sustinendæ sunt paternæ castigationes piissimi Dei : nam et præcipuum signum quod homo sit a Deo electus, est si habeat multa adversa, et patienter sustineat ea. Hinc ait Scriptura : Multæ tribulationes justorum ;6 et rursus : Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes et tentationes transierunt fideles.7 Paulus quoque apostolus protestatur ac loquitur :8 Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.

Postremo, contra hoc primum agunt præceptum, qui opus Dei negligenter persolvunt, qui cum tædio et torpore serviunt Deo ; qui temporalibus dominis vel principibus aut prælatis magis optant ac student placere diligentiusque obsequuntur quam Deo, et qui illis propter temporalia commoda blandiuntur ; item qui filios suos aut filias vel uxorem, seu propinquos aut aliam quamcumque humanam personam plus amant quam Deum, quærentes ditare, exaltare delectareque illos, in tantum quod propter hoc agunt contra Dei præcepta.

Ecce pensemus quam gratum, quam amabile, delectabile et acceptum sit nobis, esse, vivere, sentire, intelligere, sanum exsistere, satis habere. Quam invite hæc perderemus! quam invite uno sensu aut membro privaremur! Cur ergo non diligimus illum a quo omnia hæc habemus, sine cujus conservatione nec ad momentum ea tenere valemus? Cur omnipotenti atque piissimo Creatori, conservatori ac provisori sumus tam ingrati, eumque quotidie toties inhonoramus, et membris ac viribus nostris, quæ nobis largitus est ut ei fideliter serviamus, adversariis ejus, videlicet diabolo et peccatis, servimus in contumeliam Creatoris? Quis tantam ingratitudinem, perversitatem, impudentiam injustitiamque satis mirari aut comprehendere possit? Quid igitur restat, nisi ut vere et condigne nos emendemus, et sicut omne quod habemus et sumus, a Deo suscepimus, sic ejus obsequio et honori omnia rependamus? Si etenim rex aut princeps terrenus daret alicui militi equum et arma, opes et omnia necessaria ad exercendum militaria opera, quatenus miles ille sibi fideliter deserviret, patriam suam defenderet, et suo exercitui se uniret; si tunc miles ille principi suo in omnibus inobediens esset, et his quæ sibi a principe suo collata essent, abuteretur in contumeliam principis, acquiescendo voluntati adversariorum principis sui, et adjuvando exercitum adversariorum illorum contra exercitum proprii principis: nonne miles talis impiissimus infidelissimusque exsisteret? Tales utique sunt omnes iniqui et libidinosi, qui membris suis ac viribus abutentes, omnia quæ receperunt a Deo ad ejus honorem, vertunt in obsequium dæmonum, ad omnipotentis Dei injuriam. Resipiscant ergo a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur, et insensatis atque vilissimis ac impudentissimis canibus assimilari verecundentur.

Footnotes

  1. Exod. xx, 3-6. ↩

  2. Eccle. viii, 11. ↩

  3. Prov. ii, 14. ↩

  4. Ps. xiii, 3. ↩

  5. Apoc. iii, 19. ↩

  6. Ps. xxxiii, 20. ↩

  7. Judith viii, 23. ↩

  8. Act. xiv, 21. ↩

Chapter 22 of 46