Skip to the text

Articulus 8

De multiplici dilectione qua conjugati se invicem diligere debent.

QUADRUPLEX est dilectio, videlicet spiritualis, naturalis, socialis atque carnalis. Spiritualis dilectio est, qua unus desiderat ac vult alteri æternam salutem et gratiam, virtutes ac dona Spiritus Sancti, per quæ promereri potest atque acquirere felicitatem æternam. Naturalis dilectio est, qua unus diligit alium propter similitudinem naturæ, vel propter propinquitatem originis, aut propter dispositionem in naturalibus donis, secundum quod homines naturaliter plus afficiuntur ad homines pulchros, dulces, pios, mites, liberales ac lætos. Dilectio socialis est, qua homines se invicem amant propter familiarem aut specialem communicationem in conversationibus suis. Porro carnalis dilectio est, qua homines se mutuo amant propter sensuales delicias aut proprias ac terrenas commoditates.

Harum dilectionum nulla est virtuosa ac meritoria vitæ æternæ nisi prima, videlicet spiritualis. Vir ergo et uxor primo, principaliter et maxime se invicem debent diligere spirituali amore, et pro se invicem quotidie exorare, seque mutuo ad virtuosa opera provocare, et de

Sed difficilis quæstio est, an conjugati debeant se mutuo diligere carnali amore. Et apparet quod non, quoniam amor carnalis est totus immundus et vitiosus, ut dicunt doctores. Aliqui tamen doctores affirmant quod conjugati se mutuo diligere licite possunt amore carnali. — Est itaque respondendum, quod non debent se invicem diligere carnali amore secundum quod amor ille vitiosus asseritur, sed quia maritus et uxor possunt se cognoscere absque peccato et virtuose, ut dictum est, art. v. et ita se diligunt propter voluptatem quam ad invicem et ab invicem habent, in quantum illa voluptas est naturalis, et ex divina providentia actui matrimoniali adjuncta, atque ad debitum finem relata. Ut enim Aristoteles ait et S. Thomas allegat, idem est judicium de operatione et de delectatione operationi annexa. Ideo bonæ et virtuosæ operationis delectatio bona est; et in quantum bona est, appeti potest. Itaque in quantum conjugati se mutuo diligere possunt propter voluptatem quam habent ad invicem in actu matrimoniali, secundum quod actus ille est opus virtutis, dicuntur se licite diligere carnali amore. Unde S. Thomas dicit in Summa contra gentiles, quod commixtio maris et feminæ non inter homines tantum, sed etiam inter bruta dulcem quamdam atque præcipuam amicitiam facit.1 Quum igitur inter conjugatos debeat esse tam multiplex, tam specialis, tam cordialis dilectio, nimis perversi et vitiosi sunt, nisi se invicem specialiter cordialiterque, sicut jam dictum est, diligant. Verumtamen valde cavere debent ne se nimis carnaliter ac sensualiter ament, et ne voluptatem ad invicem immoderanter exquirant:2 quia hoc esset mortale peccatum atque damnabile, quemadmodum in Revelationibus S. Brigittæ legitur vir quidam graviter terribiliterque damnatus, non propter adulterium, sed quia ad suam uxorem nimis carnaliter afficiebatur et carnem ejus nimis carnaliter diligebat. Et istud præcipue observandum est viris habentibus uxores naturaliter multum amabiles, scilicet pulchras, bene complexionatas, pias, honestas, jucundas. Similiter observandum est istud uxoribus habentibus viros multum amabiles.

Postremo, ex præhabitis innotescit quod vir ad conjugem suam habere se debet pie et dulciter, discrete atque humiliter, non dure et aspernanter, non superbe neque amariter, quum dicat Apostolus:3 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad eas. Hinc de viris crudeliter et amare ad conjuges suas se habentibus, dicit S. Ambrosius quod pessimi sint serpentibusque pejores. Sunt namque quidam serpentes qui dum compari suo miscere se volunt, primo omne venenum suum effundunt, et dulcem quemdam assumunt affectum.

Præterea, ut conjugati se invicem non nimis carnaliter, sed valde spiritualiter diligant, oportet ut omnem naturalem ac socialem et suo modo carnalem amorem suum subjiciant spirituali dilectioni, se ipsos et universa quæ habent ac sentiunt ordinando ad spiritualem Dei ac proximi, potissime contoralis, dilectionem.

Footnotes

  1. lib. III, c. 123. ↩

  2. art. præced. ↩

  3. Coloss. III, 19. ↩

Chapter 9 of 46