Articulus 25
De quinto præcepto.
minus eo habet qui occulte detrahit. Detractio namque mortale peccatum est, et gravius furto, ut dicunt doctores, quoniam majus bonum aufert detractor quam fur : fur enim aufert substantiam, detractor famam bonam, quæ præponenda est opibus, sicut ait Scriptura : Curam habe de bono nomine ; hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri.1 Et Salomon ait : Melius est nomen bonum quam pretiosa unguenta.2 Porro christianus homo appetere debet bonam famam, non in quantum fama bona est pro suo honore, sed in quantum est ad gloriam Dei ædificationemque proximi.
Amplius, contra præceptum hoc agunt qui inter fratres discordiam seminant : quod est mortale et valde enorme peccatum, quia caritatem corrumpit, et multa peccata inducit. Ideo Salomon dixit :3 Detestatur anima ejus (scilicet Domini) eum qui seminat inter fratres discordiam. Et iterum ait Scriptura :4 Susurro et bilinguis maledictus ; multos enim turbavit pacem habentes. Detractoribus autem et discordiæ seminatoribus non solum non consentire debemus, sed faciem quoque ab eis avertere, aut tristem vultum eis ostendere, ne communicemus peccatis illorum : quia, ut Salomon contestatur, per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.5 Et Sapiens ait : Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam.6
Faciunt item contra præceptum istud, qui propter injuriam sibi aut proximis suis illatam, aliquem quærunt propria auctoritate occidere, damnificare aut lædere, quum non sint judices illius, nec publica auctoritate fungantur. Imo, si judex reum occidat non ex zelo justitiæ, sed amore vindictæ aut ex livore, transgreditur hoc præceptum.
Postremo, homicidæ gravissime peccant, non solum quoniam corpus interimunt, sed etiam quia animam æternæ damnationis periculo exponunt. Frequenter namque qui occiduntur ad mortem sunt imparati : quod homicida attendere debuit.
Footnotes
Chapter 26 of 46