Skip to the text

Articulus 14

Quam magnum Dei donum sit habere conjugem bonam, sicut et infelicissimum est habere conjugem malam; et qualiter instruendi sint filii ac filiæ de modo se habendi circa matrimonium contrahendum.

SACRA Scriptura testatur ac loquitur: Mulieris bonæ beatus vir:1 numerus enim annorum illius duplex. Mulier fortis

(id est virtuosa et viro suo fidelis) oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. Talis enim mulier facit virum suum delectabiliter atque pacifice vivere, quantum est ex parte ipsius. Pars bona est mulier bona (quoniam magnum Dei donum est mulier talis); in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. Nam mulier diligens in regimine domus, et circa Deum devota, facit viro suo dies jucundos: et sicut Salomone testante, animus gaudens ætatem floridam facit, spiritus vero tristis ossa exsiccat; sic mulier bona virum suum lætificando ossa ipsius impinguat. Mulier sensata et tacita non est immutatio eruditæ animæ: id est, prudens vir pro nulla re exteriori talem uxorem venderet aut mutaret. Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata; sicut sol oriens in mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species est in ornamentum domus suæ. Beatus qui habitat cum muliere sensata. Salomon quoque ait: Fallax est gratia, et vana pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

Ecce ex his sacra Scriptura ostendit quam magnum sit habere conjugem bonam, et pacifice conversari cum ea, quum Sapiens dicat: In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. Sed quia opposita ad invicem comparata clarius cognoscuntur, Scriptura eodem loco ubi ostendit quam magnum sit conjugem bonam habere, etiam docet quam malum sit perversam habere uxorem, dicendo: Omnis plaga tristitia cordis est; et omnis malitia, nequitia mulieris. Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi magis placebit quam habitare cum muliere nequam. Nequitia mulieris immutat faciem ejus, et quasi saccum ostendit eam in medio proximorum. Brevis omnis malitia super malitiam mulieris. Ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini (id est viro suo) quieto. Plaga mortis est mulier nequam, quæ non beatificat virum suum.

Ex his patet quantum inter se distent mulier bona et mala. Qui ergo bonam uxorem sortitus est, gratus sit Deo, et spiritualiter magis quam carnaliter diligat illam. Qui autem malam accepit, patientiam habeat, nec odiat illam, nec alteri misceatur. Quemadmodum autem magnum donum est viro habere conjugem bonam, ita et mulieri magnum est habere virum bonum, prudentem, pacificum.

In primis ergo instruendi sunt filii ac filiæ ne clandestina matrimonia contrahant: quia hoc est contra præceptum Ecclesiæ, et sub pœna excommunicationis prohibitum, et matrimonia talia malum exitum solent habere. Secundo sunt instruendi ut non absque consilio parentum vel propinquorum aut fidelium amicorum matrimonium contrahant.

Qui autem vult sibi ipsi aut alteri uxorem accipere, primo et maxime debet adspicere ad naturalem dispositionem ac mores feminæ seu puellæ, et etiam diligenter inquirere an sit bonæ indolis, mansueta, modesta, verecunda, pacifica, taciturna, operosa et prudens: imo omnium provisorem Dominum Deum invocare debet quotidie, ut talem uxorem sibi dignetur concedere. Salomon namque verissime loquitur: Domus et divitiæ dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens. Et S. Gregorius ait: Uxor ab omnipotente Deo petenda est. Itaque magis adspiciendum est ad bonitatem, virtutes ac mores puellæ, quam ad divitias ejus, quoniam multo melius atque salubrius est habere bonam conjugem pauperem aut parum habentem, quam malam ac divitem: quia cum bona uxore magis caritative ac pacifice vivitur; atque, ut Salomon ait, melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum

Eccli. xxv, 26, 27.

Ibid. 31, 32.

Prov. xix, 14.

Ibid. xvii, 1.

Eccli. xxvi, 3.

Ibid. 16.

Prov. xvii, 22.

Eccli. xxvi, 18.

Ibid. 19, 21.

Ibid. xxv, 11.

Prov. xxxi, 30.

Eccli. xxv, 1, 2.

Ibid. 17.

Ibid. 22-24. jurgio. Et iterum ait Scriptura : Melius est modicum cum timore Dei, quam thesauri magni et insatiabiles;2 itemque : Jucunditas cordis hæc est vita hominis.3 Ideo rursus Salomon dicit :4 Perfruere vita cum uxore quam diligis. Quemadmodum autem consideranda sunt ista in conjuge accipienda, ita et in suscipiendo marito, an scilicet sit bonæ dispositionis in naturalibus, pius, pacificus, non crudelis, non ebriosus, non prodigus.

Insuper, volentes contrahere matrimonium, debent eligere personas sibi consimiles in nobilitate aut parentela, ne unus alium tanquam ignobilem spernat; item in ætate et pulchritudine. Dum enim juvenis et pulchra nubit seni atque deformi, habet eum exosum, fitque adultera. Similiter dum vir juvenis et formosus ducit turpem ac vetulam, despicit illam, et adulter efficitur; et quamvis non adulteraret, tamen vetula illa faciliter suspicaretur hoc malum, nec concordarent. Postremo, contrahendum est cum puella quæ habet parentes honestæ vitæ, qui non exerceant vitiosa officia, nec injusta habeant bona. Non ergo est contrahendum conjugium cum filio aut filia usurarii vel raptoris.

Footnotes

  1. Eccli. xxvi, 1, 2. ↩

  2. Prov. xv, 16. ↩

  3. Eccle. ix, 9. ↩

  4. Eccli. xxx, 23. ↩

Chapter 15 of 46