Skip to the text

Articulus 10

Quomodo vir est caput suæ uxoris, et superior ea in gubernatione domus et sobolis atque familiæ.

IN aliquibus, sicut prætactum est, maritus et uxor æqualis sunt potestatis ad invicem, sicut in exactione redditioneque debiti conjugalis, in quibus unus non est superior alio.1 In ceteris vir caput est conjugis, id est superior ea in gubernatione domus et majorum negotiorum, emendo, vendendo, et de necessariis providendo.2 Instructio quoque et directio ac castigatio filiorum ac filiarum, et traditio eorum ad nuptias, præcipue ad patremfamilias pertinet; similiter gubernatio famulorum et ancillarum ac mercenariorum, præmiatioque eorum. Viri namque communiter, ut frequenter prætactum est, perfectiores sunt feminis in naturalibus, fortiores in ratione, prudentiores stabilioresque in animo.3 Ideo Assuerus rex de consilio sapientium suorum, qui jura ac leges majorum noverunt, scripsit et jussit per omne imperium suum, ut uxores viris suis deferrent honorem, et ut mariti essent principes ac majores in domibus suis.4 Hinc in exordio mundi Deus dixit ad Evam : Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Paulus quoque apostolus ait :5 Mulieri non permitto dominari in virum, sed in silentio discat cum omni subjectione.6 Gloriosissimus etiam princeps Apostolorum, beatissimus Petrus, ait :7 Mulieres subditæ sint viris suis, sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans.8 Verumtamen principatus mariti super conjugem suam non est sicut dominium ejus super familiam, imo nec tantum sicut dominium ejus super sobolem suam : ideo non se debet superbe extollere supra conjugem suam.

Præterea dispositio rerum minorum, ut eorum quæ quotidie fiunt in domo, magis pertinet ad uxores; et si vir perpenderit uxorem suam esse prudentem ac diligen tem, potest et debet ei plura ac majora committere, neque de minoribus intromittere debet se. Uxor itaque non debet magna peragere nec multum exponere absque sui scitu atque consensu mariti; nec etiam debet filiis suis aut filiabus pecunias dare aut destinare occulte, præsertim si id sibi a marito prohibeatur, et si perceperit quod filii pecunias vitiose consumant. In talibus quippe uxor viro suo obedire tenetur, nisi fortassis vir evidenter se haberet irrationabiliter et injuste, negando necessaria filiis suis.

Postremo, propter præhabita dicunt doctores, quod uxor non potest bene facere eleemosynas magnas absque consensu sui mariti, nisi forsan haberet aliqua bona separata, de quibus id sibi liceret. Et si uxor oppositum fecerit, instare debet apud maritum modestius industriosiusque quo potest, ut ea quæ facta sunt, viro complaceant, nisi vir tantæ perversitatis atque duritiæ esset, quod non expediret ipsi talia insinuare.

Footnotes

  1. art. III, VI. ↩

  2. Ephes. v, 23. ↩

  3. in Proæmio; art. VII. ↩

  4. Esther 1, 20-22. ↩

  5. Gen. III, 16. ↩

  6. 1 Tim. II, 12, 11. ↩

  7. 1 Petr. III, 1, 6; ↩

  8. Gen. XVIII, 12. ↩

Chapter 11 of 46