Skip to the text

Articulus 15

Quomodo paterfamilias et uxor ejus habere se debent circa servos et ancillas ac operarios.

SANCTUS Gregorius Papa dicit : Ita nos habere debemus ad subditos, sicut vellemus illos se habere ad nos, si nos subditi illis essemus. Paterfamilias ergo et uxor ejus ita se habeant ad suam familiam, quomodo vellent illam se habere ad ipsos, si ipsi essent familiæ suæ subjecti. Et quoniam paterfamilias est principalis in sua domo, pertinet primo ad eum ut ad omnes suos domesticos habeat se amorose, patienter, humiliter atque pacifice, salva tamen justitiæ disciplina. Hinc ait Scriptura : Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos et opprimens subjectos tibi.1 Et quoniam divina ait Scriptura, Quanto major es, humilia te in omnibus, et invenies gratiam coram Deo, quoniam ab humilibus honoratur;2 hinc paterfamilias et etiam ejus conjux pie et caritative, juste et humiliter habere se debent ad famulos et ancillas ac operarios, tanquam ad fratres et sorores, atque cœlestis regni coheredes. Imo paterfamilias et omnes qui præsunt divitiisque abundant, diligenter semper attendant quod pauperes Deus magis elegit.3 Et ut ait B. Gregorius, hos eligit Deus, quos despicit mundus. Nam, teste Apostolo, abjecta mundi Deus elegit.4 Ideo loquitur Christus : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.5 Hinc superiores debent subditos et servientes sibi, sibimetipsis præferre in cordibus suis, et nequaquam superbe, severiter, injuste aut aspernanter se habere ad eos, sed taliter qualiter cupiunt Deum se habere ad se ipsos. Ideo monet Apostolus : Et vos, domini, eadem (scilicet quæ vobis fieri vultis, aut velletis, si servi essetis) facite servis vestris, scientes quia et illorum et vester Dominus est in cœlis.6 Si autem aliquid culpæ et reprehensibilitatis in familia apparuerit, hoc paterfamilias seu uxor ejus pie et patienter debet sufferre et caritative corripere, atque peccantem familiam informare, nec eam despicere, sed pensare quod et si aliqua mala a pauperibus et servientibus committantur, per suam tamen paupertatem ac servitutem ab illis, Deo miserente, possunt faciliter purgari.

Præterea, servientes non sunt immoderatis laboribus fatigandi. Bona quoque merces danda est eis, et prompte solvenda, quia per sanctissimum Moysen Deus dixit : Non morabitur opus mercenarii apud te usque mane.7 Et iterum scriptum est : Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.8 Hinc laborantibus ac ministrantibus debitam mercedem non solvere, est unum de quatuor peccatis clamantibus ante Deum, quæ sunt:9101112 homicidium, vitium contra naturam, oppressio pauperum, et detentio mercedis laborum.

Insuper, ut beatus loquitur Augustinus, quilibet paterfamilias debet in domo sua quasi episcopale officium exercere, omnes suos domesticos ad virtutes hortando, salubriter instruendo, peccantes redarguendo, et quod summe Deus ab ipso requirit, se ipsum in omnibus virtuose exemplariterque habendo: ceteris namque qui in domo ipsius sunt virtuosior esse debet. Hinc dicit Apostolus: Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.13

Paterfamilias quoque non debet se ad famulos suos habere nimis familiariter, neque secreta sua illis revelare, nisi de illorum fidelitate et dilectione ad se certus exsistat. Nimia namque familiaritas parit contemptum. Et Christus dixit Apostolis: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus.14 Verumtamen servo fideli etiam revelantur secreta a domino suo. Fidelis etenim servus tanquam filius est amandus, quum dicat Scriptura: Servus fidelis sit tibi dilectus quasi anima tua.15 Sed an servus sit domino suo vere stabiliterque fidelis, dominus ejus non cito neque incaute credat, sed diu examinet, et certitudinaliter experiatur. Qui enim cito credit, levis est corde, secundum Scripturam.16

Præterea, laborantes ac servientes diligenter sunt admonendi ut fideliter serviant ac laborent, Deum præ oculis semper habentes, ne fraudis sint rei et tanquam injusti damnentur, et ne ad restitutionem teneantur mercedis quam receperunt injuste. Idcirco dicit Apostolus: Servi, obedite dominis carnalibus cum timore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo; cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non sicut hominibus, scientes quoniam unusquisque quod fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.17 Itaque informandi sunt servientes, ut nec solum nec principaliter serviant ac laborent propter temporalem mercedem, sed primo atque potissime et omnino finaliter propter præmium æternale seu vitam æternam, et ex caritate divina, ordinantes suum laborem atque obsequium ac temporalem mercedem ad Dei cultum, gloriam et honorem; gratias Deo agentes, qui ita cum ipsis disposuit, quod panem suum indigent lucrari, et labores manuum suarum comedere, sicut ait Propheta:18 Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Siquidem quam multa vitia incidant divites ex opulentia sua, dum otiositatibus, comessionibus, potationibus, venationibus, confabulationibus vacant, constat.

Footnotes

  1. Eccli. iv, 35. ↩

  2. Eccli. iii, 20, 21. ↩

  3. Jacob. ii, 5. ↩

  4. I Cor. i, 28. ↩

  5. Matth. v, 3. ↩

  6. Ephes. vi, 9. ↩

  7. Lev. xix, 13. ↩

  8. Eccli. xxxiv, 27. ↩

  9. Jacob. v, 4. ↩

  10. Exod. iii, 9; ↩

  11. xviii. 21; ↩

  12. Gen. iv, 10; ↩

  13. ITim. v, 8. ↩

  14. Joann. xv, 15. ↩

  15. Eccli. xxxiii, 31. ↩

  16. Eccli. xix, 4. ↩

  17. Ephes. vi, 5-8. ↩

  18. Ps. cxxvii, 2. ↩

Chapter 16 of 46