Articulus 2
De commendatione matrimonii.
MATRIMONIUM primo laudabile est quoniam ipsemet Deus instituit illud. Hinc de conjugatis loquitur Christus : Quos Deus conjunxit, homo non separet. Secundo, quia in paradiso est institutum. Tertio, quia in exordio mundi Deus illud instituit. Quarto, quia in statu innocentiæ institutum est antequam Adam peccavit. Quinto, quoniam tempore diluvii non sunt salvati nisi conjugati, videlicet Noe et conjux ejus, et tres filii Noe atque uxores eorum. Sexto, quia beatissima virgo Maria desponsata est viro, et ex ea sic desponsata Filius Dei nasci elegit. Septimo, quoniam ipsemet Christus ivit ad nuptias factas in Cana Galilææ, in quibus etiam piissima Mater ipsius fuit. Octavo, quia in nuptiis illis Christus fecit primum suum manifestum miraculum, convertendo aquam in vinum. Nono, quoniam matrimonium contrahentes tam solenniter benedicuntur a sacerdote juxta altare, tempore Missæ, in præsentia corporis Christi. Decimo, quoniam pretiosissimus fructus ex matrimonio oritur, scilicet filii et filiæ, ex quibus Ecclesia militans quotidie augmentatur et conservatur, regnum quoque cœlorum impletur atque angelica reparatur ruina. Unde, si commendabiles sunt ager et arbor fructum plurimum afferentes, multo magis matrimonium, quum unus infantulus pretiosior sit omnium agrorum ac arborum fructibus. Undecimo, quia est unum de septem sacramentis Ecclesiæ, prout præcedenti dicebatur articulo. Duodecimo, quia per ipsum copula carnalis a peccato excusatur, quæ alias mortale esset peccatum. Tertiodecimo, quia per ipsum amicitia inter homines maxime dilatatur et conservatur, etiam inter multos, videlicet inter consanguineos viri ac feminæ. Quartodecimo, quia per ipsum maxime inimicitiæ, etiam regum et principum, exstinguuntur, turbationes sedantur, discordiæ concordantur, et totæ provinciæ a multis periculis eruuntur, et hereditaria bona ad veros reducuntur heredes. Quintodecimo, quia per hoc ipsum quod conjugati inseparabiles sunt, proles eorum diligentius enutritur, instruitur, custoditur ac providetur. Per matrimonium quoque homines a variis retrahuntur excessibus, pristinas levitates ac vanitates relinquunt, prudentes, maturi atque solliciti fiunt.
Chapter 3 of 46