Articulus 20
Quod quilibet Christianus tenetur obedire præceptis Dei atque Ecclesiæ, et rationi seu conscientiæ.
QUEMADMODUM Deus sublimis et benedictus creavit genus humanum ad obtinendum felicitatem æternam, sic dedit eidem præcepta, per quorum observantiam meretur ad beatitudinem illam pertingere. Hinc loquitur Christus:1 Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Quamvis autem communiter dicantur esse decem præcepta, quæ Deus dedit Moysi in monte Sinai, duo tamen sunt principalia præcepta, in quibus alia decem includuntur.2 Unde ait Salvator: Primum mandatum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Secundum vero mandatum est: Diliges proximum tuum sicut te ipsum.3
Debemus ergo Deum diligere ex toto corde nostro, id est integro intellectu et plena voluntate, quatenus toto intellectu et integra voluntate tendamus in Deum, ipsum super omnia fervide desiderando, pure amando, et quidquid ipse odit ac prohibet, scilicet vana et falsa, errores et universa peccata, odiendo et fugiendo; quidquid vero Deus amat ac fieri præcipit, utputa omnem bonitatem, virtutem, pietatem, sapientiam, munditiam, amando ac prosequendo. Debemus quoque diligere Deum tota anima, quatenus omnes sensus nostri exteriores ac interiores Deum pro posse suo honorent. Tota etiam fortitudine diligere Deum debemus, quatenus sicut totum quod sumus et habemus, a Deo accepimus, sic ad ejus obsequium, gloriam et honorem totum illud vertamus, utamur et expendamus, ut omnibus membris corporis et omnibus viribus animæ Deum in omnibus veneremur, quia ad hoc data nobis sunt omnia. Impii autem et immundi homines utuntur his omnibus in obsequio dæmonis, ad contumeliam Creatoris.
Præterea, Deum amare debemus spirituali, puro et infuso amore: primo et principaliter, propter puram et infinitam ipsius bonitatem ac amabilitatem; deinde, quoniam ipse prior dilexit nos;4 postea, propter universa beneficia ejus, et propter bona gloriæ beatitudinisque æternæ, quæ nobis promisit ac præparavit in cœlo. Quidam autem diligunt Deum principaliter propter beneficia ejus, videlicet quoniam bene eis succedit et prosperantur in multis, ac divites sunt temporaliterque in terrenis bonis felices. Sed tales non diligunt Deum vero, puro et spirituali amore: imo in statu damnationis sunt, hoc est in mortali peccato, quia se ipsos præferunt Deo, amantes Deum, non quia in se ipso bonus est, sed quoniam bonus est eis, dando eis tot bona. Porro in hoc cognoscere possimus an Deum vere ac spiritualiter diligamus, si ejus præcepta in omnibus custodimus, et ipsum pro posse in omnibus honoramus atque ab omnibus honorari optamus. Spiritualis etenim amor Dei conformat voluntatem rationalis creaturæ voluntati sui Creatoris. Hinc in Evangelio loquitur Christus: Si diligitis me, mandata mea servate;5 et iterum:6 Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Joannes quoque apostolus ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.7
Præterea, proximos nostros, id est omnes homines in mundo viventes, fideles ac infideles, amicos et inimicos, debemus diligere sicut nos ipsos spirituali amore, desiderando æternam eorum salutem, et ut nunc convertantur ad Deum, eique incessanter adhæreant, uniantur atque obediant; et ut gratiam tantam Deus eis concedat, pro ipsis cordialiter orare debemus. Itaque proximos plus amare tenemur quam omnia bona exteriora, temporalia et terrena, imo plus quam proprium corpus. Hinc quilibet Christianus tenetur sic stare, quod mallet non solum omnia sua bona exteriora, sed etiam corporalem suam vitam amittere, quam animam cujuscumque proximi sui seu hominis condemnari.
Footnotes
Chapter 21 of 46