Articulus 3
De aliquibus malis statui conjugali adjunctis.
QUAMVIS matrimonium in se bonum sit et necessarium, atque divinitus institutum, multa tamen mala, tam mala pœnalia (videlicet tribulationes, afflictiones, sollicitudines, inquietudines, onera, labores ac servitutes) quam mala culpabilia, ei ex latere conjunguntur.1 Hinc de conjugatis dicit Apostolus, quod tribulationem carnis habebunt. Siquidem in providendo ac procurando necessaria sibi ac soboli suæ, in custodiendo res suas, in vitando damna atque pericula, in regimine suæ domus, in acquirendo sua debita, in exercendo sua officia, graves ac varias habent curas, timores, inquietudines et labores. Frequenter etiam contingunt conjugatis adversa in se ipsis, in filiis ac filiabus, in rebus et possessionibus, in propinquis atque amicis; et tunc multipliciter affliguntur. Contingit quoque multoties quod male concordant sæpeque litigant, et paulatim magnam displicentiam contra se invicem concipiunt, ita quod tandem mirabile atque gravissimum odium oritur inter eos; et tunc amaram vitam pariter ducunt, et tanto molestiorem, quo quotidie amplius conveniunt in domo, in mensa, in lecto, in colloquiis atque operibus. Interdum quoque conjugati solliciti sunt quomodo sibi invicem placeant. Et per omnia ista impediuntur ab obsequio Dei, ab integra adhæsione mentis cum Creatore, a devotis orationibus, a divinis contemplationibus, a cordis custodia, a mentis munditia: sicque difficile eis est vitare semper peccata mortalia. Hinc dicit Apostolus: Vir sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et mente divisus est;2 similiter mulier sollicita est quomodo placeat viro. Et ita non tota mente Deo adhærent. Verumtamen sollicitudo sibi invicem complacendi, si sit moderata et ad bonum finem relata, videlicet ne inter eos oriatur displicentia sive discordia, et ne quis eorum conjugalem violet fidem, non est vitiosa et mala, sed bona.
Præterea, vir et mulier ante conjugium habent quamdam sui corporis libertatem; sed contracto conjugio, in mutuam rediguntur servitutem, atque in multis fiunt sibi debitores. Idcirco, secundum Apostolum, vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier, et econtra.3 Iterum, sæpe contingit quod uxores suspicantur malum de suis maritis, similiter viri de suis conjugibus.
Insuper, quamvis actus matrimonialis possit fieri absque peccato, sicut infra dicetur, est tamen conjugatis non parum difficile non immoderanter se habere neque excedere in actu illo: imo, ut dicunt doctores, hoc difficilius est quam penitus continere. Voluptas namque carnalis quo magis experitur, eo plus accendit et desideratur. Unde in libro de Bono conjugali loquitur Augustinus: Multi hodie facilius se tota vita ab omni concubitu abstinent, quam modum teneant, si matrimonio copulentur. Et iterum ait: Multi facilius se abstinent ut non utantur, quam temperant ut bene utantur. Sicque statui matrimoniali multa miscentur peccata, præsertim circa copulam carnalem, prout infra scribetur.
Postremo, quædam feminæ viris suis molestæ sunt, etiam tempore noctis, per vana et querulosa colloquia, dicendo: Illa ornatior procedit in publicum; hæc honoratur ab omnibus, ego infelix in conventu feminarum despicior. Cur adspiciebas vicinam? Quid cum ancilla loquebaris? De foro veniens quid attulisti? Alterius amorem, sui odium suspicatur.
Hæc de malis matrimonio adjunctis tanguntur, ne quis inconsulte conjugium contrahat. De remediis autem contra præfata mala, inferius dicam.
Footnotes
Chapter 4 of 46