Articulus 22
Declaratio secundi præcepti.
SECUNDUM præceptum est, non vane jurare per Deum, id est, ea quæ falsa sunt, cum juramento non affirmare, nec etiam vera absque rationabili causa jurare.12 Hoc præcepto prohibetur juratio falsa et irrationabilis per Evangelium, per Sanctos, per Sanctorum reliquias, atque per alias creaturas: per quas interdum licet jurare, non in quantum sunt creaturæ, sed in quantum in eis relucet ac repræsentatur virtus ac veritas Dei.
Unde qui falsum scienter jurant, transgrediuntur istud præceptum, et mortaliter peccant, quoniam Deum assumunt in testem suæ falsitatis. Quamvis autem ex lapsu linguæ aut inadvertentia jurare interdum quod verum est sine rationabili causa, sit veniale peccatum, consuetudo tamen ita jurandi mortalis est culpa. Est namque contrarium reverentiæ Deo altissimo debitæ, ipsum frustra in testem assumere. Item, qui jurat contra conscientiam, quamvis sit verum quod jurat, transgreditur hoc præceptum. Insuper, qui jurant per intestina Dei, per membra, vulnera aut sanguinem Christi, enormiter peccant. Et contra tales juratores sunt positæ leges punitivæ ab ecclesiasticis prælatis sæcularibusque principibus, et valde dolendum est quod leges illæ non observantur. Istud quoque præceptum damnabiliter frangunt, qui causa lucri faciliter jurant et sæpe perjurant, ut aliqui mercatores ac alii venditores, taxillatores aliique lusores; et qui promissa non implent, et qui fidem conjugalem non servant; hi quoque qui promittunt aut jurant illicita, aut spiritualis profectus impeditiva: nam eo ipso quo talia jurant sive promittunt, crimen perjurii aut fractionis voti incurrunt, quoniam talia non implere tenentur. Quandocumque enim votum aut juramentum contrariatur veritati, aut justitiæ, vel discretioni, vitiosum est, et non observandum.
Amplius, quam vitiosa ac vitanda sit inanis ac falsa juratio, patet ex verbis Christi, qui ait : Ego dico vobis, non jurare omnino, neque per cœlum, neque per terram.3 Sit autem sermo vester : Est, est ; Non, non. Quod his abundantius est, a malo est. Jacobus quoque apostolus loquitur : Ante omnia, fratres, nolite jurare.4 Hinc ait Scriptura : Jurationi non assuescat os tuum, multi enim casus sunt in ea :5 nam vir multum jurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
Præterea Augustinus affirmat : Qui provocat hominem ad jurationem, et scit eum falsum juraturum, pejor est homicida : quoniam homicida corpus occidit, ille animam, imo duas animas, scilicet suam et ejus quem jurare compellit. Ex quo innotescit, quod magis tenetur homo rem suam amittere et damnum sustinere, quam aliquem ad falsam jurationem inducere : siquidem magis tenetur animam proximi sui quam exteriora et temporalia cuncta diligere. Iterum asserit Augustinus : Qui exigit juramentum, valde interest si nescit illum falsum juraturum, aut scit. Si enim nescit, et ideo dicit, Jura mihi, ut ei fides fiat, non audeo dicere non esse peccatum, tamen humana tentatio est ; si autem scit illum falsum juraturum, et tamen jurare compellit, homicida est. Dicunt etiam sancti Doctores : Quacumque arte verborum quis juret, Deus, qui conscientiæ testis est, ita hoc accipit sicut ille cui juratur intelligit.
Postremo, verbum Christi quo ait, Ego dico vobis, non jurare omnino, intelligendum est de juramento vano et falso. Atque ob id Christus ita locutus est, ut doceat nos quam periculosum sit sine sufficienti et cogente causa jurare, quoniam consuetudo verum jurandi ducit ad consuetudinem perjurandi, quum dicat Chrysostomus : Nemo est qui frequenter juret, et aliquando non perjuret. Idcirco asserit Augustinus : Christus, qui prohibuit te jurare, noluit te super ripam ambulare, ne pes tuus in angusto positus labatur in præceps.
Pravissimam ergo consuetudinem jurandi abjiciant Christiani. Et quoniam longe est a peccato inanis juramenti atque perjurii qui omnino non jurat, nisi sufficienti causa coactus ; studeat unusquisque penitus non jurare : quod maxime necessarium est his qui consuetudine jurandi polluti sunt. Porro, si quis juret ex rationabili causa, cum debita reverentia, congruo loco et tempore, licitum est, et actus virtutis. Ideo ait Scriptura : Dominum Deum tuum timebis, et per nomen ejus jurabis.6
Footnotes
Chapter 23 of 46