Skip to the text

Articulus 17

De aliquibus evangelicis documentis.

PRINCIPIUM prædicationis beatissimi Joannis Baptistæ præcursoris Christi fuit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.1 Hoc idem fuit exordium prædicationis Christi, prout gloriosi evangelistæ Matthæus et Marcus describunt.23

Istud igitur primo ad omnem pertinet Christianum qui post Baptismum peccat, ut statim de suis peccatis pœnitentiam agat, id est, cordialiter doleat, ore tenus confiteatur, et per opera bona satisfaciat. Et quanto peccata sunt plura et graviora, tanto cordialius ac vehementius de eis dolendum est, et cum majori compunctione sunt confitenda tempore congruo, cum pleno proposito ea non reiterandi.

Ad minus enim confiteri tenetur quilibet Christianus semel in anno, videlicet ante Pascha, et tunc communicare, secundum quod Innocentius Papa in generali concilio jussit.4 Aliqui vero doctores dixerunt, quod quandocumque aliquis est sibi conscius de mortali peccato, statim confiteri teneatur quam cito potest confessorem habere; sed alii doctores aliter sentiunt. Porro in hoc omnes doctores concordant, quod dum aliquis est sibi conscius de peccato mortali, tenetur statim de hoc pœnitere, et pro remissione Deum rogare, atque proponere quod confitebitur tempore opportuno. Verumtamen multo securius salubriusque consisteret statim post peccatum mortale confiteri: quia peccatum quod per pœnitentiam non deletur, suo pondere mox trahit ad aliud. Multa quoque sunt in confessione quæ valent ad remissionem peccatorum, ad gratiæ ac virtutum impetrationem aut augmentum, et ad vitandum peccata, videlicet: humiliatio confitentis et erubescentia quam habet de suis peccatis, oratio et absolutio confessoris, et vis clavium Ecclesiæ quam habet confessor. Confessio etiam, in quantum est sacramentum Ecclesiæ, cooperatur ad remissionem culparum. Ex longa quoque dilatione confessionis peccator pro magna parte obliviscitur sua peccata.

Præterea in multis casibus tenetur quicumque Christianus sæpius quam semel confiteri in anno, videlicet: dum graviter infirmatur, ita quod moriturus putatur; et quando ad bellum iturus est, vel expositurus se periculis mortis in navigando vel ambulando; et item dum accepturus est aliquod sacramentum Ecclesiæ, scilicet matrimonium contracturus, aut communicaturus, seu inungendus. Decet autem ut etiam in Adventu et ante Pentecosten, et circa festa præcipua, utpote Omnium Sanctorum et Assumptionis Virginis gloriosæ, et circa principium Quadragesimæ, quilibet Christianus confiteatur.

Amplius, satisfactio pœnitentialis quæ in confessione injungitur, fideliter atque humiliter est implenda, et hoc ex caritate et vera devotione. Pœnitentia namque quam facit homo in mortali peccato scienter exsistens, non acceptatur a Deo nec valet, sed tenetur eam post confessionem vel contritionem reiterare.

Itaque, juxta Christi et præcursoris sui prædicationem, primo pœnitentia est agenda. Ideo loquitur Augustinus: Initium bonorum, confessio est malorum. Unde Salomon protestatur: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur;5 qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

Insuper dixit Salvator: Sic luceat lux vestra, id est bona et exemplaris conversatio vestra, coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.6 In his verbis docuit Christus ut opera virtuosa ad quæ tenemur, publice faciamus, non propter propriam laudem aut utilitatem, sed ad proximorum ædificationem ac Dei honorem: quatenus fideles videntes bona opera proximorum, glorificent Deum, qui tantam gratiam contulit illis. Sic namque laudatur et honoratur Deus in suis ministris ac donis. Opera autem virtuosa ad quæ non obligamur, et quæ specialem devotionem et supererogationem prætendunt sive includunt, occultare debemus magis quam publicare, quantum in nobis est.

Denuo ait Dominus Jesus omnibus Christianis: Audistis quia dictum est antiquis, id est, filiis Israel a Deo per Moysen est præceptum:78 Non occides hominem propria auctoritate et contra ordinem juris; qui autem occiderit hominem contra jus, reus erit judicio damnationis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, id est proximo, reus erit judicio. Istud intelligendum est de ira inordinata, rationem præveniente et perturbante: qua unus irascitur sibi vel alteri ex irrationabili commotione animi sui. Est autem et alia ira bona, quæ oritur ex zelo justitiæ, ratione dictante: qua unus irascitur sibi ipsi aut alteri ex caritate, propter sua peccata corripiens aut corrigens eum, ut in hac vita purgetur, ne in futura vita damnetur. Et ista ira ex ratione procedit, et sponte assumitur, ut actus caritatis atque justitiæ ratio diligentius exsequatur. Et talis ira fuit in Christo, et est in virtuosis hominibus. Qui autem dixerit fratri suo, Raca, id est, signum aut vocem indignationis emiserit contra proximum suum, reus erit consilio: id est, gravius peccat quam si solum intus iram haberet; ideo dignus est ut de eo tractetur quam pœnam promeruit. Qui autem dixerit proximo suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis: id est, qui proximum aut hominem appellaverit fatuum aut fatuam, ex contemptu personæ vel invidia aut passione prædominante, et ex irrationabili causa, æternam damnationem meretur, quia mortaliter peccat. Si vero aliquis ita loquatur proximo suo ex caritate et zelo justitiæ, animo corrigendi et emendandi fratrem culpabilem, non est peccatum. Sed discutiat unusquisque conscientiam suam, ex qua radice et qua intentione loquatur, et reprimat animum suum ac linguam.

Deinde loquitur Christus omni fideli: Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius9 reconciliari fratri tuo; et tunc veniens, offeres munus tuum. Sensus verborum istorum est, quod si quis aliquem offenderit, prius debet ab illo veniam postulare eique satisfacere, et ipsum placare pro posse suo, si convenienter potest habere accessum ad ipsum; et si propter locorum distantiam non potest corporaliter illum accedere, concordet cum eo animi præparatione, et proponat eum accedere quando poterit; istudque faciat homo antequam aliquid offerat Deo, præsertim antequam celebret sive communicet, hoc est citius quo congrue potest: quia tenetur ad hoc, ne et alter maneat perturbatus. Nec tamen oportet omne opus bonum dimittere quousque eatur ad reconciliandum se fratri: ut si quis nocturno tempore oret aut contempletur. Sed opus bonum inceptum debet dimitti ad minus tamdiu quousque homo proponat ire ad reconciliandum se proximo quem offendit.

Insuper Christus specialissime docet omnem vanam gloriam et laudem humanam ac temporalem et vanum honorem esse omnino spernendos ac fugiendos, atque in omni opere bono primo et principaliter quærere et intendere laudem, honorem ac gloriam Dei. Hinc etenim ait Salvator: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioqui mercedem non habebitis apud Deum. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, et Pater tuus cœlestis, qui videt in abscondito, reddet tibi.10 Et quum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem quum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito. Verumtamen istud non est sic intelligendum quasi non sit orandum nisi in loco secreto et clauso, quum dicat Apostolus: Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.11 Sed ideo Christus locutus est verba illa, quoniam nemo debet Deum orare in loco aperto et patulo, ad hoc ut ab hominibus videatur et collaudetur, et etiam quia ad orandum devote, multum confert et juvat locus secretus atque quietus. Rursus, dum homo orat in ecclesia aut alibi coram aliis, non debet alte orare, suspirare, pectus multum præ aliis tundere, aut similia specialis devotionis signa ostendere, ne et alios prope stantes ab oratione impediat, et hypocritis similis videatur.

Amplius ait Dominus Jesus:12 Quum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes. Exterminant enim facies suas, id est, innaturalem et pallidam seu confictam vultus dispositionem assumunt, ut appareant hominibus jejunantes. Tu autem quum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, id est, lætum in Deo te exhibe, et bonam faciei dispositionem assume, atque a vitiis te expurga, ne videaris hominibus jejunans, id est, ne videaris speciales abstinentias faciens. Jejunia vero ad quæ homo tenetur, publice facere debet recta intentione, ne alii in ipsius gula scandalizentur.

Præterea Christus docet ac præcipit avaritiam evitare, dicendo:13 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Hoc non est intelligendum quasi non liceat aliquid pecuniæ seorsum reponere et servare pro utilibus et rationabilibus causis, sed ne aliquis plura reponat ac servet quam sibi necessarium aut utile exstat, consideratis suo statu, dispositione, conditione ac onere: ut si sobolem multam habeat, nobilisve exsistat, aut infirmetur, secundum hoc potest sibi ac suis rationabiliter ac decenter providere, sic tamen ut ad pecunias ac cetera temporalia non afficiatur immoderate, neque in illis sed in Deo confidat, et divitiis bene utatur. Ideo Christus dixit:14 Thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo, id est, opera virtuosa abundanter peragite, et non nisi a Deo mercedem in cœlo optate. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum, id est cogitatio, intentio et dilectio tua. Hoc modo avari divites cor suum habent in suis divitiis ac thesauris, potius quam in Deo : ideo in statu damnationis sunt. Aliqui autem sunt divites liberales et misericordes, implentes quod ait Propheta :15 Divitiæ si affluant, nolite cor apponere. Isti cor suum non habent in suis divitiis fixum, sed in Deo, quem summe amant atque desiderant.

Footnotes

  1. Matth. III, 2. ↩

  2. Marc. I, 15. ↩

  3. Matth. IV, 17; ↩

  4. Decretal. lib. v, tit. 38, c. 12. ↩

  5. Prov. xxviii, 13. ↩

  6. Matth. v, 16. ↩

  7. Exod. xx, 13. ↩

  8. Matth. v, 21, 22; ↩

  9. Matth. v, 23, 24. ↩

  10. Ibid. 3-6. ↩

  11. 1 Tim. ii, 8. ↩

  12. Matth.vi, 16-18. ↩

  13. Ibid. 19. ↩

  14. Ibid. 20, 21 ↩

  15. Ps. LXI, 11. ↩

Chapter 18 of 46