Skip to the text

Articulus 23

Declaratio tertii præcepti.

TERTIUM præceptum est, ut dies festivos celebremus.1 Nam et ratio dictat ut aliquo die hebdomadæ homo specialiter vacet Deo, et aliorum dierum negligentias et peccata reparet, defleat et emendet.2

Sunt igitur dies dominici et festivi celebriter observandi : quoniam etsi quotidie, tunc tamen specialiter a vitiis est cessandum. Ideo gravius est tunc peccare. Tunc ergo ab operibus mechanicis atque servilibus, scilicet agricultura, mercatu, et placito, ac ceteris vacationem ad Deum impedientibus, oportet desistere, Deo vacare, propriam conscientiam examinare, mentem purgare, verbum Dei libenter audire, divinum Officium frequentare, beneficia Dei recolere et de eis Deo regratiari, orationibus devote insistere, propria peccata ad memoriam revocare, deflere, confessionem et emendationem proponere. Et præsertim tenentur fideles tunc Missam audire, nisi impedimento excusentur legitimo.

Tunc igitur præcipue sunt vitandæ scurrilitates ac superfluitates verborum, saltationes et cantus lascivi ac vani, comessationes, potationes, ludi indecentes, immoderatæ consolationes, voluptates carnales et cordis dissolutiones. Hinc S. Apollonius ait: Die dominica nihil aliud est agendum quam Deo vacandum; nulla operatio in illa sancta die agatur, nisi tantum psalmis et hymnis et canticis spiritualibus dies illa transigatur. Sanctus quoque Gregorius loquitur: Die dominica a labore terreno cessandum est et orationibus insistendum, ut si quid negligentiæ per dies sex agitur, die dominica precibus expietur. Hinc etiam loquitur Origenes: Si desinas ab omnibus sæcularibus operibus, si spiritualibus operibus vaces, si ad ecclesiam convenias, divinis sermonibus aurem præbeas, de cœlestibus cogites, de futura spe sollicitudinem geras, futurum judicium præ oculis habeas, nec respicias ad visibilia atque præsentia; hæc est Christiano vera observatio diei dominicæ ac festorum. Et quia Deo vacare nihil plus contrariatur quam peccare, ideo asserit S. Augustinus: Melius faceret colonus aliquid utile in agro suo die dominica, quam in theatro desidiosus exsisteret; et melius feminæ lanam nerent, quam in festis saltarent.

Sed, heu! omnia nunc subversa sunt. Nam diebus dominicis ac festivis Christiani vanitatibus, carnalitatibus, confabulationibus vitiosis variisque peccatis vacant plus quam ceteris diebus, non attendentes quod toties peccent mortaliter quoties præceptum Dei aut Ecclesiæ transgrediuntur. Hinc vitiosum atque damnabile est, quod quidam diebus festivis barbam radunt aut radi se faciunt, aut equos ferrant, nisi esset tam magna necessitas, quod coram Deo excusaret. Nec talia facientes se imprudenter excusent. Non enim justus est, nec Deum veraciter diligit, qui amore lucri, aut timore humanæ offensæ, aut propter damnum temporale, Dei aut Ecclesiæ præceptum transgreditur, quum dicat Joannes apostolus: Si quis dixerit, Diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.3 Interdum etiam mercatores et sartores, ac alii quidam mechanici, in observatione hujus præcepti sunt multum defectuosi ac rei; et ex dictis potest unusquisque illorum perpendere an in observatione hujus præcepti sit reus ac negligens.

Footnotes

  1. Exod. xx, 8-11; ↩

  2. Deut. v, 12-15. ↩

  3. 1 Joann. IV, 20; II, 4. ↩

Chapter 24 of 46