Articulus 16
Qualis debeat esse vita cujuslibet Christiani.
DOMINUS noster Jesus Christus in Evangelio loquitur:1 Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. Omnis igitur Christianus, si debeat salvari, Christum imitari tenetur, et Christi virtutes eum sequi oportet, ac omne mortale peccatum vitare. Ideo Joannes apostolus ait: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.2 Hoc est quod Paulus apostolus exhortatur: Imitatores Dei estote sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.3 Inaniter ergo Christianus vocatur, qui Christi humilitatem, mansuetudinem, patientiam, pietatem, justitiam, caritatem ceterasque virtutes non sequitur. Qui legem Christi non servat, qui ejus mandata non implet, Christianus mendaciter appellatur: imo qui talis est, servus est peccati, minister diaboli; non Christi, sed dæmonis membrum.4
Præterea, sicut unigenitus Filius Dei, Dominus noster Jesus Christus, omnium legislatorum est summus, sic lex Christi omnes alias leges excedit in sapientia, in puritate, in perfectione: quia per legem Christi homines ad clariorem Dei notitiam perducuntur, a carnalibus desideriis et universis mentis ac corporis inquinamentis plenius abstrahuntur, ad virtutum munditiam, castimoniæ sinceritatem, caritatis spiritualitatem excellentius eriguntur. Ad hoc namque tota evangelica doctrina et lex, fides et sapientia tendunt, ut credentes a temporalibus atque carnalibus ad æterna ac spiritualia eleventur, ne ad sensibilia immoderate afficiantur, nec in carnalibus et creatis inordinate delectentur, sed omnibus creaturis præferant Creatorem, soli Deo finaliter adhærendo, et alia omnia ad ejus honorem ac gloriam ordinando. Hinc Christiani præ ceteris hominibus tenentur esse virtuosi, spirituales, divini, id est humiles, pii, mites, casti, patientes, justi et caritativi; omnem superbiam, omnem iram, incontinentiam, injustitiam, impatientiam, acediam, gulam, invidiam ac cetera vitia toto corde odientes ac evitantes; in observationibus præceptorum Dei atque Ecclesiæ diligentes; Deum præ oculis semper et ubique habentes, atque in cunctis quæ agunt, Dei honorem ac animarum suarum salutem intendentes, optantes, quærentes. Ecce taliter vivere debet quilibet Christianus.
Hinc in libro de Nomine christiano loquitur Augustinus: Nomen Christiani frustra sortitur qui Christum non imitatur. Quid enim tibi prodest vocari quod non es, et nomen usurpare alienum? Sed si Christianus vocari lætaris, quæ Christi sunt gere. Nonne fœdum ac miserum est te vocari quod non es? Qui Christianus dicitur, Christum se habere Dominum profitetur, et vere habet, si Christo in omnibus obsequatur. Si quo minus, non ille servus est Christi, sed subsannator ejus et derisor, qui ipsius se servum dicit, cui servire non curat, sed negligit. Huic ergo geminum damnationis judicium reservatur, videlicet pro Dei subsannatione, quem sine causa Dominum appellavit, et pro qualitate sui peccati. Sed plerique impudentes ac negligentes ideo peccant audacter, quoniam Deus non statim ulciscitur.5 Sed hi miseri sunt et ingrati, ac suæ salutis improvidi, non pensantes quod quanto diutius Deus exspectat, tanto impœnitentes horribilius damnat. Idcirco ait Apostolus: Existimas, o homo qui impie agis, quod tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis Dei et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die justi judicii Dei.6 Recte ergo hortatur Scriptura: Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:7 subito enim veniet ira illius.
Denique, ut sanctus asserit Augustinus, tamdiu quemlibet peccatorem sustinet Deus, quousque terminum peccatorum suorum compleverit (id est, tot peccata commiserit atque incurrerit quot ab eo Deus sustinere decrevit): quibus completis, mox a Deo percutitur (id est moritur); nec ulla illi jam venia reservatur, sed æternaliter condemnatur. (Et istud de peccatoribus impœnitentibus est intelligendum.) Nemo igitur sibi blandiatur, nemo se palpet et fallat. Impios et injustos, malos et fornicatores Deus non amat, sed pios, castos, mites, justos et innocentes, sicut Propheta loquitur Domino: Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos; odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.8 Quomodo ergo audes te Christianum vocare, qui Christi virtutes non imitaris, imo omnia præceptis Christi contraria operaris? Quis tam vanus et miser est, qui se advocatum aut doctorem audeat profiteri, quum litteras nesciat? Quis tam insanus et excors est, ut profiteatur se militem, si nesciat arma gestare? Nemo enim quodcumque nomen sine causa sortitur. Tu ergo quomodo Christianum te dicis, in quo nullus Christiani actus apparet? Christianus namque nomen est bonitatis, justitiæ, pietatis, patientiæ, castitatis, prudentiæ, innocentiæ, caritatis. Et tu quomodo nomen istud tibi vindicas et defendis, qui de tot virtutibus nec paucas, imo nec unam habes? Christianus est, qui Christum operibus sequitur; in cujus pectore non habet locum malitia, in cujus mente non nisi bonitas pietasque consistunt; qui nullum novit nocere aut lædere, sed omnibus opem ferre. Christianus est, qui Christi exemplo inimicos diligit, adversantibus benefacit, pro persecutoribus et hostibus orat. Nam qui aliquem lædere aut nocere paratus est, Christianum se esse mentitur.
Tales esse convenit Dei cultores et servos, tam mansuetos, maturos, prudentes, humiles, patientes, castos, justos ac virtuosos, ut quicumque eos viderit, admiretur et dicat: Vere isti sunt homines Dei. Væ igitur falso ac impio Christiano, cujus tam nequam est conversatio, cujus tam indecens habitus, tam turpe opus, cujus vita est tam injusta, tam intimorata, tam luxuriosa et sordida, per quem Deus inhonoratur. Deus enim nihil magis a nobis desiderat et requirit, quam ut per actus nostros majestas sua ab omnibus honoretur, laudetur, atque ex vita servorum suorum Deus verus et sanctus esse monstretur. Virtuosa namque vita servorum redundat in honorem dominorum suorum. Quicumque ergo non fuerit pius, hospitalis et misericordiæ operibus deditus, non evadet inferni supplicia. — Hæc omnia et majora scribit beatissimus Augustinus: ex quibus ostenditur qualiter omnis Christianus vivere obligatur.
Footnotes
Chapter 17 of 46