Articulus 4
Quod non solum castitas virginalis, sed etiam continentia vidualis præferenda est matrimonio.
PROPTER prætacta mala statui conjugatorum annexa, Apostolus docet et consulit potius in virginitate manere quam nubere:1 quia in virginitate manere intuitu et amore Dei, salubrius est magisque meritorium, eo quod varia divini obsequii impedimenta matrimonio sint conjuncta. Qui autem in virginitate aut etiam viduali castitate permanet, aptior est ad exercitia virtuosa, ad puritatem internam, ad mentis quietem ac pacem, ad spiritus libertatem in Deo, ad spiritualem Dei ac proximorum amorem, ad orationes ferventes, ad meditationes sanctas, ad contemplationes divinas. Quo etenim mens humana amplius ac multiplicius occupatur, distenditur ac partitur circa exteriora, temporalia atque carnalia, eo ineptior debiliorque consistit ad spiritualia ac divina. Voluptas quoque carnalis matrimoniali actui conjuncta deprimit cor humanum et obtusum efficit ad tempus, ita quod ad vacandum divinis ineptum efficitur. Hinc dicit Apostolus, quod virgo cogitat quæ sunt Dei, ut sit sancta et immaculata mente et corpore.2
Denique, Christus in Evangelio consulit continentiam virginalem, et ait : Semen cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.34 Ubi per fructum centesimum intelligitur castitas virginalis, per fructum sexagesimum castitas vidualis, per fructum tricesimum continentia conjugalis. Unde constat quantum castitas virginalis præcellit, deinde castitas vidualis. Insuper, virgines Christo virgini et ejus virgineæ Genitrici sanctisque angelis singulariter assimilantur. Et sicut ait B. Hieronymus, in carne non carnaliter sed virginaliter vivere, angelica vita est, non humana. Virginibus quoque, quemadmodum martyribus, datur aureola in regno cœlorum. Verumtamen virginitas sine humilitate non prodest; et in virginitate volens salubriter permanere, debet ceteris virtutibus inhærere, atque ab omni illicito abstinere affectu.
De laudibus autem virginitatis et continentiæ vidualis multa dici possent, sed hæc congruentiorem alibi habent locum.
Footnotes
Chapter 5 of 46