Articulus 29
Quod Christiani debeant operibus misericordiæ præcipue esse intenti.
LEX Christi, quam observare tenentur Christiani, est lex caritatis et pietatis. Idcirco ad opera spiritualis dilectionis ac misericordiæ Christiani potissime obligantur, quum dicat S. Ambrosius : Omnis summa christianæ religionis in misericordia et pietate consistit. Porro septem sunt opera misericordiæ corporalia, scilicet : pascere esurientem, potare sitientem, vestire nudum, colligere et hospitare peregrinum, visitare infirmum, redimere captivum, sepelire mortuum. Septem quoque sunt opera misericordiæ spiritualia, utputa : docere ignorantem, consulere dubitanti, consolari tristem, corripere sive corrigere peccantem, ignoscere offendenti, onerosos et graves portare, atque pro universis orare. Et sicut anima est nobilior corpore, sic opera ista misericordiæ spiritualia præstantiora sunt corporalibus misericordiæ operibus.
Qui igitur cupit ut Deus sit sibi misericors et sibi ignoscat, benefaciat, necessaria animæ ac corpori tribuat, ipse quoque proximis suis sit pius, indulgens, benefaciens ac succurrens in omnibus, universa misericordiæ opera jam prætacta pro posse implendo. Ait namque Salvator : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.1 Præterea, qui mentis est duræ et crudelis corde, qui cito faciliterque offenditur, et difficulter placatur, aut injuriantibus non indulget, non aliud promeretur quam ut Deus rigorem suæ justitiæ in ipso ostendat, ipsumque severiter damnet, atque injurias sibi ab ipso illatas æternaliter ulciscatur. Ideo loquitur Christus : Dimittite, si quid habetis adversus aliquem ;2 quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra. Jacobus quoque apostolus protestatur : Judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam.3 Et rursus ait Scriptura : Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius Deus servabit ;4 relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.
Ex his sequitur, quod quilibet Christianus tenetur omnem hominem, tam inimicum quam amicum, vere spiritualiterque diligere, et forefacientibus indulgere, ita quod eos non odiat, et culpam ad minus dimittat : pœnam tamen seu satisfactionem potest exigere secundum processum et ordinem juris ex zelo justitiæ. Hinc ait Salvator : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :56 ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Unde quam irrationabiliter agant qui sibi a Deo volunt ignosci, et tamen proximis suis non ignoscunt, docet Scriptura, dicendo : Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam ? In hominem sibi similem non habet misericordiam, et pro peccatis suis deprecatur Altissimum ?7 Quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum tuorum, et desine inimicari, et non irascaris proximo tuo, et abstine te a lite. Hinc et Paulus apostolus exhortatur :8 Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Præterea, ad opera misericordiæ beatissimus Joannes Baptista præcipue hortatur, dicendo : Qui habet duas tunicas, det non habenti ;9 et qui habet escas, similiter faciat. Quidquid ergo Christiano de vestimentis, cibis poculisque superfluit, indigentibus communicare debet atque tribuere, sicut et Christus ait:10 Quod superest, date eleemosynam. Ait namque S. Hieronymus: Quidquid amplius quam nobis necessarium est a Deo accepimus, pauperibus erogare debemus; si autem quod illis deputatum est, nostris cupiditatibus, carnalitatibus ac vanitatibus reservamus, noverimus nos in die judicii rationem inde daturos. Sanctus quoque Gregorius loquitur: Dum indigentibus necessaria ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur.
Periculosum est ergo, in vestibus ac ciborum potuumque generibus abundare. Ait enim S. Ambrosius: Numquid iniquus est Deus, ut hominibus tam inæqualiter distribuat subsidia vitæ, et tu quidem sis affluens et abundans, alii autem indigeant? Quomodo ergo tu susceptis Dei muneribus et in usum tuum redactis, nihil te reputas agere iniquum, si subsidia vitæ tam multorum indigentium solus retineas? Quis enim tam injustus et avarus, quam qui multorum alimenta, suum non usum sed abundantiam et delicias facit? Neque enim minoris est criminis habenti auferre, quam quum abundes, indigentibus denegare. Esurientium panis est quem tu detines; nudorum vestimentum est quod recludis; miserorum redemptio, pecunia quam abscondis. Tantorum ergo te scias invadere bona, quantis possis et non vis præstare.
Hinc virtuosus et misericordissimus ille Tobias docuit filium suum, dicens: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere; ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si parum, etiam parum libenter impertiri stude. Fiducia magna erit apud Deum eleemosyna omnibus facientibus eam.11 Non ergo dandum est uni tantum, aut paucis, sed omnibus, si adsit facultas: quæ si desit, dandum est verbum bonum, verbum consolatorium et salubre. Danda est autem eleemosyna cum humilitate, ne dans recipientem despiciat, imo se ipso pauperem reputet meliorem; nec laudem quærat humanam: alioqui plus peccaret superbiendo aut inaniter gloriando, quam mereretur præstando.
Ait quoque Chrysostomus: Quum venis ad ecclesiam, munera tecum porta; da non habentibus, et pete a Deo qui habet, ut oratio tua bonis operibus commendetur: infirma est enim oratio quæ eleemosynarum largitate non est munita, nec aliquid plus valet orationi quam eleemosynarum largitas. Verumtamen, quoniam qui in mortali peccato est, coram Deo spiritualiter mortuus est, nec aliquid agit meritorium, Deoque placitum et acceptum; qui vult eleemosynas suas Deo placere et sibi ipsi ad salutem proficere, studeat esse in caritate et gratia Dei, hoc est absque culpa mortali. Ideo ait Gregorius: Mundari a peccato in primis debet qui eleemosynam donat, quoniam ab omnipotente Deo munus ex manu non acceptatur quod corde in malitia obligato offertur.
Nec sufficit semper siccum panem dare, sed unusquisque prout potest succurrat pauperibus, etiam potum et ceterorum ciborum partes sive reliquias largiendo; ac nudos vestiendo, quemadmodum Isaias propheta hortatur:12 Quum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Item peregrinos ac pauperes hospitando, alendo et repausando. Ponat ergo paterfamilias aut materfamilias pro illis lectum in loco decenti. Atque infirmos visitando, quemadmodum scriptum est: Non te pigeat visitare infirmum; ex hoc enim in dilectione firmaberis.13 Et redimendo captivos, præsertim si innocentes sint. Mortuos etiam sepeliendo: cui misericordiæ operi pius Tobias, et S. Hugo, Lincolniensis episcopus, devotissimus Cartusiensis, multique Sancti in novo Testamento, præcipue servierunt.14
Similiter exercenda sunt spiritualia misericordiæ opera: ignorantes instruendo, præsertim de his quæ necessaria sive utilia sunt ad salutem: Christianum namque oportet discere quæ ignorat, aut docere quæ novit. Dubitanti quoque bonum consilium dando pro posse, tristes consolando, peccantes corripiendo, injuriantibus ignoscendo; infirmos, imperfectos et graves patienter et caritative portando, sicut ait Apostolus:15 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Itemque pro universis tam amicis quam inimicis orando. Quanto etenim bonum est communius, tanto est divinius. Ideo pro communi bono totius Ecclesiæ et patriæ, civitatis quoque et societatis orare, est valde divinum. Et qui sic orat pro omnibus, particeps efficitur meriti omnium. Hinc quilibet vere christianus quotidie debet orare pro unione, pace et reformatione Ecclesiæ, pro tribulationibus et periculis occurrentibus, pro vivis ac mortuis, potissime pro parentibus et propinquis, pro benefactoribus et commissis ac familiariter caris.
Postremo, ad omnia præfata misericordiæ opera exercenda maxime provocare nos debet, quoniam quidquid indigentibus et pauperibus propter Deum impendimus, C Christus sibi exhibitum arbitratur, atque tam gratum est ei ac si propriæ suæ impensum esset personæ, sicut in Evangelio loquitur: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.16
Footnotes
Chapter 30 of 46