Articulus 30
Qualiter conjugati tempus suum quotidie fructuose ac meritorie expendere debeant.
OMNE tempus nobis a Deo in hoc mundo concessum, ad hoc nobis concessum est, ut in ipso Deo creatori nostro serviamus, virtuose vivendo, et universa quæ facimus ad Dei honorem ac gloriam ordinando. Porro opera mechanica, exteriora, manualia, non prohibita, quamvis non sint in se ipsis statim virtuosa, quoniam mala intentione et fine perverso fieri possunt, verumtamen dum fiunt bona intentione et recto fine, ita quod caritas Dei principaliter movet hominem ad ea, tunc sunt virtuosa.
Itaque ad conjugatos primo et maxime pertinet, ut studeant esse et vivere absque peccato mortali, observando divina præcepta et cetera ad quæ tenentur. Et si in aliquam mortalem culpam corruerint, de ea statim pœniteant, et confiteri ac emendare proponant.
Secundo ad conjugatos pertinet, ut omnia opera sua exteriora, mechanica et domestica seu officialia, et similia, faciant bona intentione, et ordinent ad rectum finem, videlicet ad Dei gloriam et honorem, tanquam ad finem principalem, summum ac ultimum, et ad alios fines proximos minus principales, scilicet ad providendum sibi ipsis ac filiis et filiabus aut parentibus de necessariis vitæ, et ad conversandum inter homines pacifice et honeste, vel ad conservandum pacem atque justitiam inter homines, aut ad defendendum patriam, civitatem aut se ipsos ab hostibus, seu ad succurrendum egentibus ac egenis, vel ad faciendum alia opera bona.1 Sed omnia ista finaliter ordinanda sunt ad gloriam Dei, ut ipse in omnibus et ex omnibus istis laudetur et glorificetur ac honoretur in sempiternum, quemadmodum ait Apostolus: Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi agite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Si enim Christianus debet Deo servire, oportet quod vivat; et si vivet, oportet quod necessaria habeat; et si illa habebit, oportet quod officia sua exerceat, seu actus illos sine quibus necessaria habere aut percipere nequit. Dum ergo omnia ista ordinantur ad Dei obsequium, gloriam et honorem, tunc omnia sunt virtuosa et meritoria vitæ æternæ: ita quod sicut devotus sacerdos promeretur vitam æternam suas Horas legendo ac celebrando ex caritate, ita agricola arando, segetes colligendo, atque similia faciendo, dummodo ex caritate ad gloriam Dei hæc faciat. Et idem dicendum est de mercatoribus, textoribus, sartoribus, et similibus, item de judicibus et officiatis: imo manducare et bibere, vestes induere, et similia opera, quando præfato modo fiunt, sunt meritoria.
Tertio ad conjugatos (imo ad universos Christianos) pertinet, ut omni die dum surgunt sive evigilant, dirigant cor suum ad Deum, orando aut salubriter meditando, et cuncta quæ die ipso acturi sunt, ordinent ad gloriam Dei, faciendo sibi rectam intentionem in omnibus, et ita loquantur ad Deum: Ecce, Domine Deus, omnia quæ hoc die facturus sum, ad tuam gloriam ordino, et in omnibus tuum honorem ac meam salutem intendo. Hinc ait Salvator: Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus.2 Agenda sunt ergo aliqua opera spiritualia, orando, meditando, aut Missam audiendo, antequam ad exteriora et corporalia opera procedatur. In operibus quoque et laboribus exterioribus sæpe est elevanda mens ad Deum per breves orationes et meditationes devotas; et vitanda sunt ibi verba scurrilia atque illicita.
Quarto ad omnem pertinet Christianum, ut omni sero antequam eat dormitum, consideret semetipsum, et conscientiam suam examinet ac perpendat quomodo ipsum diem expenderit, quid boni in ipso omiserit, quid mali commiserit, et tunc oret Deum ex toto corde, ut omnia peccata sua, et specialiter peccata illius diei, sibi indulgeat; et tunc juxta multitudinem ac magnitudinem peccatorum suorum graviter ingemiscat, cordialiter doleat, confiteri tempore opportuno et satisfacere, seque in omnibus emendare et timoratius custoditiusque habere proponat. Deinde legat aliquas orationes, præcipue aliquoties Pater noster et Ave Maria, et cruce se signet ac Deo commendet, ac lectum introeat, atque ad hoc somnum accipiat, ut viribus resumptis, post somnum aptior ac robustior surgat ad Dei obsequium. In lecto quoque se habeat timorate; et cogitando de rebus salubribus, præsertim de Christi passione, studeat obdormire. Quacumque etiam hora evigilet, statim cor suum levet ad Deum, orando, meditando, gratias referendo. Et si quam culpam in ipsa nocte incurrit, statim quum surgit vel ante pœniteat, veniam deprecetur, et confiteri ac emendare totoque die se in omnibus bene habere proponat.
Quinto ad Christianos singulos pertinet, in his quæ corpori necessaria sunt, scilicet in cibo et potu, in vestitu et somno, moderamen servare, et nequaquam voluptatem, curiositatem, vanitatem aut superfluitatem, sed necessitatem ac utilitatem quærere et optare, sicut ait Apostolus: Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.3 Unde et Christus hortatur: Videte ne graventur corda vestra in crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi.4 Hinc Salomon orat: Duo rogavi te, Deus, ne deneges mihi: vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi, sed tribue tantum victui meo necessaria.5 Vitanda sunt ergo cibaria et pocula nimis pretiosa et delicata, et lecti nimium molles.
Postremo, alia multa sunt ad omnem pertinentia Christifidelem, de quibus et tactum est et tangetur; sed nunc describendum fuit quomodo conjugati tempus suum quotidie expendere debeant virtuose, et in omnibus pariter conversari honeste, caste et sobrie, atque in lecto omnem vitiosam lasciviam ac meretricalem indecentiam devitare, ut juxta doctrinam Apostoli, sit in eis honorabile connubium et torus immaculatus, sicut præhabitum est.6
Footnotes
Chapter 31 of 46