Articulus 31
Contra vitiosam consuetudinem et carnalem vitam multorum tempus suum quotidie negligenter, damnabiliter miserabiliterque consumentium.
QUUM dicat Salvator, Arcta est via quæ ducit ad vitam1, et arcta hæc via non sit aliud quam conversatio pœnitentialis ac virtuosa, certum est ad Christianum quemlibet pertinere, ut quotidie opera pœnitentiæ faciat, corpus suum domet, et carnalia desideria frangat, vincat ac fugiat; Deum super omnia toto corde amet, timeat, veneretur et colat; omne tempus sibi concessum fructuose expendat et virtuose, quia in die judicii daturi sumus rationem de omni tempore nobis concesso, qualiter expenderimus illud; nec solum universa peccata mortalia, puta superbiam, invidiam, gulam, luxuriam, avaritiam, iram acediamque, devitet, sed insuper virtutibus contrariis illis peccatis ornetur ac fulgeat, utputa humilitate, caritate, sobrietate, castitate, liberalitate, mansuetudine alacritateque animi ad divina. Hinc namque, ut ait Apostolus, qui sunt Christi, id est, qui per caritatem et gratiam ad ipsum pertinent, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt.2 Itemque: Si (inquit) secundum carnem vixeritis, moriemini (morte utique æternæ damnationis);3 si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis, vita gratiæ in præsenti exsilio, et vita gloriæ in regno futuro.
Ex his certissime constat quam longe sint a via salutis, a vita virtutum, a conversatione veraciter christiana, qui carnaliter vivunt: de mane diu dormientes, deinde Missam corde distracto ac frigido audientes, statim post hoc superfluis fabulationibus et inutilibus actibus occupantur; in prandio quoque se saturantes atque inani lætitia resolventes, et loquacitati vacantes, non obstante quod ait Salvator: Væ vobis qui saturati estis, væ vobis qui ridetis nunc;45 et, De omni verbo otioso reddent homines rationem. Rursus post prandium ad ludendum, ad confabulum, ad potandum conveniunt, et ibidem absque timore Altissimi se ipsos bestiali affectu ingurgitant, risibus vacant, et innumerabilia verba superflua, inutilia, illicita et nociva, interdum etiam detractoria, pungitiva, lasciva, superba, mendosa et contentiosa, diutissime proferunt, jurant, perjurant, taxillant, decipiunt, atque in talibus perdurant pene usque ad cœnam; et tunc rursus se replent, comessationi, potationi, confabulationi, risui variisque carnalibus vacant solatiis, in quibus aliquando valde diu persistunt; sicque absque prævia conscientiæ discussione et sine devotione pergunt ad lectum, ubi lasciviunt, et quamvis matrimonio juncti sint, non tamen se conjugali sed potius adulterino affectu cognoscunt, ex concupiscentia videlicet prædominante:6 quod, ut dictum est, mortalis est culpa, quum tamen ipsi non reputent hoc peccatum. Et tunc dormiunt tarde, et ad Dei obsequium sunt acediosi; tempusque suum taliter perdunt.
Ecce hujusmodi homines quantum distant a rigorosa pœnitentialique vita necessaria ad salutem: sequuntur namque desideria sua carnalia. Et quia venialia peccata vitare non student, imo sine mensura ea committunt, ideo in mortalia peccata labuntur. Verissime etenim Salomon loquitur: Qui spernit modica, paulatim decidit.7 Et denuo ait: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, id est, conscientia tua falletur. Unde non diu potest esse sine peccatis mortalibus, qui non sollicite venialia vitat peccata: imo consuetudo venialium mortalis asseritur.
Præterea, carnalis vita tam gulosa et inordinata, etiam corpori maxime nocet, vitam abbreviat, sensus reddit obtusos, naturam gravat, mentem obscurat, et variis vitiis alimenta ministrat. Sed et omnia mala hæc etiam diuturnus efficit somnus: idcirco valde vitandus est. Nam et ipsa acedia mortale peccatum est. Porro sobrietas cibi ac potus et somni vitam facit jucundam, sanam ac longiorem, mentem clarificat, sensum exacuit, atque ad omne bonum disponit ac confert.
Præfata igitur consuetudo est penitus detestanda et relinquenda, et omne tempus fructuose est expendendum. Et quibus vacat post prandium, vadant ad Vesperas ac Completorium; in suis quoque cubicu lis vacant Deo in orationibus meditationibusque devotis, et studendo, si docti sunt;8 cum Isaac patriarcha egrediantur in agrum ad meditandum.9 Ad hæc autem divites et nobiles magis tenentur quam pauperes et laboratores. Nec licet divitibus atque nobilibus in venationibus ac aliis vanitatibus suum tempus, ad pœnitendum concessum eisdem, amittere.
Footnotes
Chapter 32 of 46