Articulus 32
Contra potatores, ex sacra Scriptura.
SAPIENTISSIMUS Salomon ait: Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et quasi regulus venena diffundet.1
Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas;2 quicumque his delectatur, non erit sapiens. Qui diligit epulas, in egestate erit;3 qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt:4 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur. — Ecce omnia ista sunt verba Salomonis in libro Proverbiorum: ex quibus docetur quam vitiosa ac fugienda sit assiduitas illa potandi, potissime extra prandium et cœnam. Non enim excusatur a mortali peccato; atque in senibus præcipue vituperabilis damnabilisque consistit.
Hinc loquitur Isaias propheta: Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam.5 Præterea in Ecclesiastico scriptum est: Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum, et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem.6 Somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur. Diligentes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum. Exsultatio animæ et cordis, vinum moderate potatum; sanitas est animæ et corporis sobrius potus. Vinum multum potatum, irritationem et iram et ruinas multas facit. In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius; verba improperii non dicas illi, et non premas illum in repetendo. — Omnia ista sunt verba Scripturæ. Et quoniam vinum facit potantes animosos, audaces ac indiscretos, ita quod faciliter irascuntur ac indignantur; idcirco non expedit in potationibus vini debitores multum repetere seu monere, aut potantes arguere.
Postremo, Apostolus ait:7 Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Quum ergo lex Christi sit lex totius puritatis ac honestatis, et in vitiis luxuriæ sint maxima turpitudo ac inhonestas, Christiani, qui legem Christi maxime adimplere tenentur, a vino immoderato cavere præcipue debent.
Quemadmodum vere ait Gregorius: Dominante gulæ vitio, omne quod homines virtuose egerunt, perdunt; et dum venter non restringitur, simul cunctæ virtutes obruuntur. Epulas quoque pene semper concomitatur vana jucunditas. Dum enim corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Ebrietas vero, ut asserit Augustinus, mater est omnium flagitiorum, materia vitiorum, radix criminum, turbatio capitis, subversio sensus, impedimentum loquelæ et gressus, naufragium castitatis, amissio temporis, insania sponte procurata, turpitudo morum, dedecus vitæ, honestatis diffamia, animæ corruptela. Sobrietas in feminis ad terram deponit adspectum; ebrietas autem, amisso pudore, inverecunde erigit vultum. Sanctus quoque Ambrosius loquitur: Ebriosus dum vinum absorbet, absorbetur a vino, abominatur a Deo, despicitur ab angelis, deridetur ab hominibus, destituitur a virtutibus, confunditur a dæmonibus. Luxuriosus quoque, sicut et ebriosus, confundit naturam, amittit gratiam, perdit gloriam, incurrit damnatione. tionem æternam. Nihil etiam est dæmonibus ita amicum sicut ebrietas atque lascivia, ut ait Chrysostomus.
Footnotes
Chapter 33 of 46