Skip to the text

Articulus 33

Quam decenti, moderato humilique vestitu uti debeant omnes Christifideles, viri ac feminæ.

FREQUENTER legitur contigisse ut sæculi amatores de vestium suarum curiositate et forma a viris sanctis reprehensi, responderint : Deus respicit mentem, nec ad exteriora attendit. Quibus viri sancti dixerunt : Exteriora ista, signa sunt interiorum : quemadmodum visus incustoditus, incustoditæ mentis exstat indicium, et irrefrenata ac immoderata loquela, vagæ ac intimoratæ mentis est signum; pariformiter curiosus, pomposus et nimium pretiosus atque superfluus vestitus, vani superbique cordis index ac testis est.

Et hoc S. Gregorius probat ex hoc quod pretiosis curiosisque vestibus nullus se cupit induere ubi a nemine potest videri : quo constat quod ob gloriam vanam talia vestimenta portentur. Item ex hoc quod Christus beatissimum Joannem Baptistam de asperitate, humilitate ac paupertate vestitus collaudat. Idem quoque sanctissimus Joannes Baptista admonuit : Qui habet duas tunicas, det non habenti : hoc est, qui unam tunicam habet superfluam, pauperi tribuat eam. Unde et sancti doctores Ambrosius Basiliusque testantur : Nudorum indumentum est quod recludis aut super perticam pendes, atque tantorum vestimenta invadis ac retines, quantos de tuis vestibus possis et non vis induere.

Præterea, princeps Apostolorum Petrus, et Paulus apostolus, in suis Epistolis prohibent feminis vestes pretiosas, pomposas, vane ornatas et curiose formatas. Et secundum B. Gregorium, hujusmodi vestibus uti, major culpa est in viris quam feminis : viri namque feminis debent in omnibus præbere exempla virtutum. Insuper, ex verbis S. Hieronymi est ostensum, et doctores concorditer id affirmant, quod portantes vestimenta ad carnalem concupiscentiam provocativa, peccant mortaliter, quamvis non portent ea tali intentione, et etiam si nullus ex eis ad vitiosa desideria concitetur. Nam tales venenum propinant et exhibent, sive sit sive non sit qui bibat. Quod autem vestes curiosæ, vanæ, pretiosæ, indecenter formatæ atque pompatice figuratæ, sint ad vitiosam concupiscentiam provocativæ, quid necesse est probare, quod, proh dolor ! infelix experientia toties probat quotidie ? Itaque, sicut in cibo, potu et somno, ita in vestibus quærenda est necessitas sive utilitas, non voluptas aut vanitas.

Amplius, vestitus correspondere et proportionari debet professioni eorum qui ipso utuntur : sicut videmus quod singuli religiosi speciali utuntur habitu juxta Ordinis sui tenorem professionisque exigentiam. Quum ergo lex Christi, quam omnes Christiani servare professi sunt, sit lex totius humilitatis, sanctæ simplicitatis, spiritualis dilectionis, veræ sapientiæ ac intimæ pietatis, certum est quod universi Christiani debeant tali uti vestitu in quo reluceat, eos qui vestitu illo utuntur, esse cultores et amatores humilitatis, simplicitatis, caritatis, sapientiæ et pietatis, ne unus alium suo vestitu aut ornamento scandalizet, quod est contra caritatem ; et ne ipse vestitus in se ipso curiositatem, vanitatem, pompam aut superfluitatem prætendat, quod est contra humilitatem, simplicitatem ac sapientiam, præsertim quia (ut ait Apostolus) ab omni specie mala abstinere oportet.1 Vitiosa ergo atque damnabilis est illa Christianorum novitas, curiositas, pompa ac vanitas in vestitu, in fractillatione, in plicatione, in nimia apertione seu fissura aut brevitate, in pretiositate et superfluitate, ac ornatura aut colorum diversitate. Omnia etenim corporalia sunt ad spiritualia ordinanda. Idcirco utendum est vestibus secundum quod expedit animæ ad proficiendum in caritate et gratia Dei, ad complacendum Deo, ad obtinendum salutem æternam.2 Nec licet Christiano velle inaniter complacere aut delectari in vestibus, sed in virtuosis operibus. Hinc etiam Sarraceni et alii infideles, Christianos propter curiositatem, vanitatem immoderantiamque eorum in vestibus, vehementer derident.

Præterea, princeps Apostolorum beatissimus Petrus scribit, docet ac jubet in prima sua epistola, ut mulierum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut vestimentorum cultus, sed ut intus in anima virtutibus decorentur.3 Paulus quoque apostolus scribit et præcipit ut mulieres sint in habitu ornato, id est humili ac devoto, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro vel margaritis, vel veste pretiosa.4 Circa quæ verba scribunt doctores, quod circa vestimenta ornamentaque corporis contingit quinque modis peccare. Primo, in pretiositate, quum dicat Gregorius: Nemo putet in usu pretiosarum vestium deesse peccatum. Secundo, in mollitie et suavitate : quoniam tota hominis vita esse debet in pœnitentia et deploratione culparum. Tertio, in speciositate. Quarto, in curiositate. Quinto, in superfluitate.

Verumtamen, secundum doctores, mulieres possunt se exterius competenter ac decenter ornare, ut a suis maritis magis ac pretiose amentur, et ut viros suos ab aliarum mulierum appetitu et adulterio abstrahant, et propter status sui aut viri sui decentiam. Idem dicendum videtur de viris, quod se licite possint ornare decenter ac moderate ad complacendum suis uxoribus, ne illæ ad viros alios afficiantur. Sed in isto ornatu prorsus servanda est moderantia, ut omnis vanitas, indecentia, curiositas superfluitasque vitentur. Porro quædam sunt feminæ quæ quum in domo sunt cum suis maritis, se ornare non curant, sed potius dum domum egrediuntur: quarum intentio non satis recta videtur.

Postremo, ex dictis patet quam graviter peccent parentes qui filiis suis aut filiabus vestes faciunt curiosas, vanas, pompaticas, pretiosas, superfluas, provocativas ad turpes affectus. Et quidam parentes tam fatui sunt, tamque carnaliter amant filios suos ac filias, quod antequam sciunt quid sit superbia, docent eos superbiam, faciendo eis vestes curiosas, pompaticas, quum tamen teneantur eos in bonis moribus informare atque a vanitatibus cohibere.

Footnotes

  1. 1 Thess. v, 22. ↩

  2. I Petr. III, 11. ↩

  3. I Petr. III, 4. ↩

  4. I Tim. II, 9. ↩

Chapter 34 of 46