Skip to the text

Articulus 34

Quam gravissimum peccatum sit adulterium.

UT conjugati fidem matrimonialem sibi invicem perfectius servent, breviter tangam quam enorme crimen sit adulterium. Est enim valde multipliciter mortale peccatum. Primo, quum sit fornicatio, vel illicitus concubitus cum non sua vel suo. — Secundo, quia in adulterio committitur furtum, id est subtractio rei alienæ. Vir enim corporis sui potestatem non habet, sed mulier; similiter mulier corporis sui potestatem non habet, sed vir.1 Dum ergo maritus corpus suum propriæ conjugi subtrahit, et alteri feminæ illud communicat et commiscet, furtum committit; et idem est, si uxor corpus suum alteri præbeat quam suo marito. Et si vir aut uxor faciat istud contra voluntatem sui contoralis non solum occulte, sed etiam manifeste, tunc in adulterio est rapina.

— Tertio, quia in adulterio est fractio voti. Vir namque et uxor sibi invicem spondent fidelitatem, qua obligant se non alteri commisceri; et hæc promissio in adulterio frangitur. Fractio autem voti, ut multi doctores affirmant, est gravius peccatum quam perjurium: et ita adulter est pejor perjuro, similiter adultera. — Quarto, quia adulterium est directe contra justitiam, quum sit violatio fidelitatis quam sibi mutuo conjugati tenentur. —

Quinto, quia in adulterio est sacrilegium, id est abusus rei sacræ. In sacramento namque Matrimonii vir et uxor benedicuntur ad procreandum prolem in qua cultus Dei et fides christiana augeatur. Dum ergo suis corporibus per adulterium abutuntur, sacrilegium faciunt. — Sexto, quia ex adulterio cum uxore alterius, injustus et falsus in hereditatem succedit. Item, qui alicujus conjugem cognoscit, maximam injuriam facit ejus marito, et maximam inhonorationem filiis ejus ac filiabus, quarum matrem facit adulteram.2 Facitque alteri quod sibi nequaquam vult fieri.

Hinc inter peccata quæ fiunt in proximum, adulterium post homicidium est unum de maximis gravissimisque peccatis. Quum ergo sit tam multipliciter enormiterque mortale, summe cavendum est ut maritus suæ uxori fidelitatem inviolabiliter servet, sicut vult sibi ab illa servari. Itaque gravissime peccant aliqui viri qui adulteriis suis uxores suas contristant, affligunt et tribulant, nec tamen desistunt.

Footnotes

  1. I Cor. VII, 4. ↩

  2. Tob. IV, 16. ↩

Chapter 35 of 46