Articulus 35
Quam salubre sit confiteri frequenter ac pure.
PECCATUM mortale est læsio animæ, imo et mors ejus, quia per mortale peccatum perdit anima vitam gratiæ, caritatem Dei, et omnes virtutes ac merita præcedentia. Unde quamdiu est homo in mortali peccato, coram Deo spiritualiter mortuus est. Insuper, sicut per caritatem et gratiam Spiritus Sancti fit anima sponsa Christi, amica et filia Dei, ac heres regni cœlestis; ita per peccatum mortale fit adultera diaboli, filia perditionis, præda inferni. Peccatum ergo maxime nocet homini. Confessio autem, post Baptismum, est præcipuum remedium contra peccatum: quoniam in confessione vulnera animæ curantur, omnia ejus peccata tolluntur, virtutes redduntur, et homo reconciliatur Domino Deo suo. Hinc saluberrimum est frequenter atque sinceriter confiteri: præsertim quia in confessione sunt multa quæ ad remissionem peccatorum cooperantur et prosunt, videlicet, potestas clavium Ecclesiæ, oratio et absolutio confessoris, pudor et dolor atque humilitas confitentis; et frequenter contingit ut confitens qui sine vera contritione ac sufficienti dolore ad confitendum accessit, in sua confessione veram contritionem et sufficientem dolorem de suis a Deo acquirat peccatis.
Insuper, ex hoc quod homo raro confitetur, obliviscitur pro magna parte sua peccata, nec ponderat ea, sed induratur, ita quod dum ad confitendum accedit, vix unum de centum attendat ac memoretur. Expedit ergo valde multoties confiteri, videlicet in Adventu et in profestis quatuor festorum aut circiter, in principio quoque jejunii, et in bona hebdomada, atque in festis præcipuis Virginis gloriosæ.
Præterea, antequam homo ad confitendum accedat, primo ad confitendum se præparet, peccata sua diligenter ad memoriam revocando, et gravitatem multitudinemque eorum prudenter pensando, Deumque orando ut dignetur sibi dare gratiam veræ contritionis, salubris confessionis ac integræ emendationis. Deinde ad confitendum accedat corde humili et contrito, et confessori quasi Deo loquatur, universaque vitia sua distincte et plene ac integre confiteatur, cum cordiali dolore et pudore interno quod Deum infinitæ dignitatis ac sanctitatis tam frequenter, tam graviter turpiterque offendit. Tunc etiam exprimat ea quæ aggravant culpam, videlicet tempus et loca, et personas cum quibus peccavit, tamen in generali, non nominando eas, nec aliquid dicendo per quod possint a confessore cognosci, quantum id potest vitari. Exprimere etiam debet pro posse, quam sæpe peccavit, et utrum peccavit ex ignorantia aut fragilitate humana, an ex certa scientia, et ex proposito ac usu perverso, et an post peccatum de eo pœnituit, vel an se de peccato suo jactavit. Item, an pœnitentias sibi injunctas bene persolverit. Nam pœnitentia quam facit homo in mortali existens peccato, non acceptatur a Deo. Ideo, si quis cognoscit se post confessionem suam ultimam peccasse mortaliter antequam pœnitentiam sibi injunctam complevit, tenetur eam reiterare et recuperare ab eo die quo meminit mortaliter se peccasse.
Conjugati autem specialiter confiteri debent an in actu matrimoniali excesserunt, cognoscendo se ex concupiscentia prædominante (quia tunc esset mortale peccatum), an alio modo, sicut præhabitum est;1 et an circa filios suos ac filias atque familiam et circa ceteros bene ac juste, an injuste ac negligenter se habuerunt.
Postremo, quoniam peccatum est incomparabiliter pejus et vilius ac fugibilius omni damno et corporali incommodo, ideo de peccatis suis debet homo summe dolere, et magis utique quam de aliqua adversitate aut afflictione temporali ac corporali. Et quanto peccata fuerint plura ac graviora, tanto oportet contritionem esse majorem. Maxime namque debet homo dolere quod Deum creatorem ac salvatorem suum, tam infinite bonum, sanctum et gloriosum, quem summe amare ac honorare tenetur, toties ac tam impudenter ac graviter offendit, ejusque beneficiis tam ingratissimus exstitit.
Footnotes
-
art. v, vi. ↩
Chapter 36 of 46