Articulus 36
Qualiter habere se debeat homo in confitendo.
CORPUS et animam, membra corporis viresque animæ a Deo accepimus ut Deum per hæc omnia honoremus. In primis ergo confiteatur homo qualiter Deum offendit per suos sensus exteriores [et dicat] :
Primo [peccavi] per visum, vana et inutilia libenter adspiciendo, ut choreas, spectacula, hastiludia, ludos diversos, atque similia (et talibus consentiendo ac delectando, fit homo particeps peccatorum illorum, atque frequenter mortaliter peccat); item hinc inde vage et incaute circumspiciendo, viros aut feminas libidinose intuendo (quod est grave peccatum); et tempore Missæ ac divini Officii ista feci, diebusque sacris et festivis. Cordis quoque superbiam, iram, concupiscentiam, vanitatem et dissolutionem frequenter ostendi per visum, et sic alios scandalizavi, interiora vitia mea foris monstrando; et aliis variis modis peccavi per visum. Insuper peccavi per auditum, verba vana, scurrilia, mendosa, detractoria, contentiosa, pungitiva, cantus lascivos, inanes, amatorios, symphonias et similia libenter cum delectatione audiendo; et verba salubria, ac sermones, correptiones et informationes bonas invite audivi. Peccavi quoque per gustum, cibos et potus delicatos avide cum carnali delectatione sumendo; et per odoratum, in suavitatibus odorum carnaliter delectando; item per tactum, propria membra aut membra et corpus aliarum personarum impudice aut libidinose tangendo, et per hoc me ipsum aliasque personas ad peccata varia ac gravia provocando.
Amplius, peccavi per sensus interiores, vanis phantasiis, turpibus imaginationibus, illicitis cogitationibus immorando, vitiosis affectionibus non resistendo, passiones animæ meæ, videlicet motus sensuales, non frangendo. Peccavi quoque multipliciter et innumerabiliter nimis per linguam, mentiendo, obloquendo, jurando et perjurando, aliis convitiando, maledicendo, verba vana, lasciva, frivola proferendo; item cum vana delectatione cantando, et cantus sæculares, inanes, amatorios canendo aut præcinendo.
Præterea, graviter nimis peccavi contra decem præcepta. Primo, quod Dominum Deum creatorem meum non toto corde dilexi, nec timui, non pro posse honoravi ac colui, sed contempsi, ejus præcepta non advertendo neque implendo, et multa vana atque vilissima, carnalia et caduca ei injustissime ac insipientissime præferendo: sicque creaturis et rebus carnalibus magis quam Deo inhæsi, et propter harum amorem Deum reliqui, contempsi atque oblitus sum. Item inaniter sæpe juravi, et absque reverentia nomen Dei assumpsi; ac perjuravi scienter et sponte propter aliquod commodum temporale. Dies quoque festivos non debite celebravi, nec divinum Officium pro posse audivi: imo tunc magis peccavi quam ceteris diebus, ludendo, chorizando, potando, gyrovagando, inania intuendo, ac alia diversa vitia committendo. Insuper, parentes meos ac superiores non debite honoravi, eis frequenter inobediens fui. Quando fecerunt aut dixerunt quod mihi non placuit, faciliter et frequenter indignationem et iram contra eos concepi, dure et irreverenter eos affatus sum et adspexi; et si feci quod mihi injunxerunt, non tamen cum debita promptitudine ac reverentia mentis, sed cum murmuratione, impatientia aut tædio. Bona eorum, labores et sudores, gulose, vane turpiterque consumpsi. Senioribus, sapientioribus, virtuosioribus, religiosis et sacerdotibus reverentiam decentem non impendi. Præterea, alios læsi in corpore vel in fama; aut quocumque modo percussi eos, consilio vel auxilio; vel læsioni eorum pro posse meo non restiti; vel aliquorum mortem seu læsionem optavi, vel inde gavisus sum. Item aliorum bona furatus sum aut retinui; et debita male persolvi, ita quod alii inde damnum incurrerunt; et parentibus meis aliqua occulte subtraxi. Peccavi quoque per vitia carnis, et per testimonium falsum, atque per hoc damnum aliis intuli. Desideravi etiam aliquorum uxores aut opes, et vitiosæ concupiscentiæ non restiti debito modo. Sed et præceptis Ecclesiæ non obedivi, jejunando in certis temporibus sicut præceptum est.
Præterea, peccavi in septem peccatis mortalibus. Primo, per superbiam, magnum me reputando, laudem et gloriam temporalem optando, de donis et beneficiis Dei inaniter gloriando, quasi illa a me ipso, non a Deo, haberem. Vanam complacentiam habui in me ipso, alios sprevi ac temere judicavi; et quando me laudari audivi aut novi, inaniter delectabar, quamvis false laudabar. Item superbivi, et aliis me prætuli, ac jactavi me de nobilitate, de opulentia, pulchritudine, ingenio, prudentia, eloquentia, multitudine amicorum ac propinquorum, atque potentia sæculari, aut fortitudine corporali, seu dignitate officii. Fui quoque superbus in verbis, me ipsum laudando, præsumptuose et jactanter loquendo, scientiam meam ostentando, de rebus altis libenter loquendo ut sapiens reputarer, propria vitia excusando, alios inordinate, invidiose aut mendaciter accusando, aliis despectorie aut injuriose loquendo. Fui item superbus in factis et operibus meis, superbe eundo, et curiose me vestiendo. Increpantibus et informantibus me fui ingratus, molestus et durus; atque aliis modis diversis magis quam possum exprimere, per superbiam Deum offendi.
Præterea per invidiam Deum offendi, aliis mala optando, de illorum prosperitate tristando, et de eorum adversis gaudendo, ipsisque detrahendo, et alios ad ipsorum odium inducendo, seu ipsos cum aversione ac nausea inspiciendo, atque de ipsis cum prava affectione cogitando.
Insuper peccavi per iram, irrationabiliter irascendo, pro parva injuria magnam vindictam inferendo, vel inferre optando aut inferri procurando; et nimis excessive fui sæpe commotus, ita quod ratio mea totaliter excæcabatur, et tanquam brutum ac stultus me habui, perturbationisque signa foris ostendi, atque per hoc alios scandalizavi ac perturbavi. Sed et contra irrationalia et inanimata et contra superiores meos commotus per iram fui, furore et impatientia sæpissime plenus exstiti. Ex ira quoque in diversa vitia lapsus sum, scilicet: in læsionem et contumeliam, diffamationem ac detractionem maledictionemque aliorum, in revelationem secretorum, imo in manifestationem eorum quæ in fide accepi celanda (quod est mortale peccatum, nisi propter bonum commune manifestare talia oporteret); item in murmurationes, juramenta atque perjuria.
Amplius, peccavi per avaritiam, bona terrena superflue appetendo, congregando ac retinendo, videlicet plus quam mihi ac meis necesse aut utile est quoad Deum ac veram salutem, et filiis filiabusque meis temporalia cupiendo, colligendo ac reservando plus quam eorum conditioni aut statui congruit. Ex avaritia quoque in diversa lapsus sum vitia, scilicet: in dolos, furta, mendacia, perjuria, violentias et rapinas; et in emendo ac vendendo alios defraudavi, male et tarde persolvi; indigentibus mutuare negavi, aut sub usura concessi; aliorum bona optavi; ludos illicitos et lucrosos exercui, et ad eos alios quoque induxi ex affectu lucrandi; aliis ablata et male acquisita non restitui, nec in pios usus converti.
Præterea peccavi per acediam, quia ad Dei obsequium fui piger et negligens, opusque Dei cum tædio et irreverentia feci. Pœnitentias mihi injunctas aut non aut imperfecte et absque contritione persolvi. Missas et alia divina Officia ac sermocinationes, quum mihi satis vacavit, non audivi, præsertim in festis juxta præceptum Ecclesiæ: imo tunc intentus fui ludis, potationibus, trufis, aliisque diversis peccatis. Valde diu mansi in lecto, sicque divina neglexi, et tempus mihi concessum infructuose ac vitiose consumpsi.
Insuper peccavi graviter atque sæpissime, imo quotidie pene, per gulam: cibum et potum superflue capiendo, horam comedendi ac potandi præveniendo, nimis diu in mensa sedendo, pretiosa et delicata cibaria sumendo, delectationem in cibis et potibus, non solam naturæ necessitatem, quærendo. Post prandium et cœnam immoderate potavi; vana, illicita, detractoria verba tempore comestionis et potationis locutus sum; per inanem lætitiam animum relaxavi; per crapulam ad opera bona ineptum me feci; somnolentiam incidi in divinis, et tempore divini Officii obdormivi; ad vitia carnis me provocavi; tempus miserabiliter expendi; et ante refectionem cibo ac potui non benedixi, nec post refectionem gratias legi.
Amplius, peccavi per luxuriam: cogitatione immunda, affectione lasciva; verbis scurrilibus, provocatoriis, libidinosis, fallacibus; osculis, tactibus, amplexibus, ac aliis blandimentis carnalibus ac meretriciis gestibus. Opere quoque in hoc peccato excessi: per simplicem fornicationem, per meretricium, per adulterium, per stuprum (quod est violatio virginum), per sacrilegium (quod est concubitus personæ religiosæ aut in sacris ordinibus constitutæ, vel cum personis hujusmodi), per incestum (qui est concubitus cum persona consanguinea aut affini, aut legali cognatione propinqua), aut cum propria conjuge modo prohibito me miscendo (ut dictum est), vel per peccatum contra naturam (quod fit pluribus modis, ut alibi legitur).1 Item non solum in vitiosam carnis copulam, sed in ipsam quoque veneream delectationem consensi (quorum utrumque est peccatum mortale). Insuper, cogitando, adspiciendo, palpando, tangendo, loquendo, osculando et amplectendo, in me ipso et in aliis personis stimulationem inflammationemque carnis, concupiscentiam sensualitatis aut pollutionem vitiose ac lamentabiliter provocavi. Et dum aliquid tale in corpore meo sensi, non statim a talium causis, videlicet osculis, tactibus, amplexibus, imaginationibus, adspectibus, confabulationibus, me retraxi, sed morose, periculose, insipienter ac turpiter immoratus sum talibus. Alias quoque personas ad prætacta peccata induxi, imo inducere plures ac plures optavi quam potui. Nec solum peccavi ex vehementia passionis atque humanæ fragilitatis, verum etiam ex proposito, et usu ac habitu vitioso; et substantiam meam taliter devoravi: sicque levis fui ac procax in verbis, petulans et lascivus in oculis, inquietus in membris, mente inconstans. Præfata etiam vitia commisi temporibus sacris et festis, ut in Quadragesima, in Adventu, feria sexta, die dominica, quando specialiter a talibus est cavendum; et cito postquam communicavi, et antequam pœnitentiam mihi injunctam complevi. Item de perpetratis peccatis non statim pœnitui, sed me de ipsis jactavi. Atque in Missa ac divino Officio in ecclesia feminas libidinose adspexi, et concupivi etiam maritatas ac virgines, et earum adspectibus me objeci, ut ab eis appeterer ac eis placerem; ibi eis arrisi, et si attendi me ab eis adspici, gloriabar: sicque animam meam aliorumque animas interfeci. Et infinitis fœditatibus ac peccatis ego vilissimus sum pollutus.
Hæc autem scripsi pro memoriali, non quod aliquis debeat de istis in confessione se dare culpabilem, nisi in quantum conscientia sua redarguit eum. Quum vero quis dubitat an in hoc vel illo culpabilis sit, quamvis non debeat affirmare se esse culpabilem, sed dubitanter confiteri, de hoc ita tamen se debet ad emendationem et satisfactionem exponere, quasi certive sit reus: hoc namque securius est.
Footnotes
-
art. v, vi. ↩
Chapter 37 of 46