Skip to the text

Articulus 37

Quomodo conjugati et omnes parochiani habere se debent circa suum pastorem aut ejus vicarium; et quod oblationes ac decimas fideliter ac libenter persolvere debent.

PASTORES suos et eorum vicarios parochiani diligere debent præcipue, cordialiter honorare, et obedienter audire, tanquam custodes et curatos animarum suarum, et in spiritualibus rebus magistros ac patres: sunt enim mediatores inter Deum et sibi commissos, quia orando, celebrando, docendo, hortando, corripiendo, sacramenta ministrando, procurant salutem gregis sibi crediti. Hinc jubet

A Apostolus: Obedite præpositis vestris et subjacete illis;1 ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Et iterum ait: Rogamus vos, fratres, ut noveritis eos qui præsunt vobis et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate.2 Christus quoque in Evangelio ait suis vicariis, aliorum pastoribus: Qui vos audit, me audit;3 et qui vos spernit, me spernit. Nec proni sint parochiani ad judicandum temerarie suum pastorem aut ejus vicarium, sed facta eorum, quantum rationabiliter possunt, interpretentur in melius. Quod si evidenter culpabiles fuerint, tamen in quantum sunt Dei vicarii, et prælati ac sacerdotes et confessores, sunt honorandi, et obtemperandum est informationibus et præceptis eorum in his quæ ad eorum officium pertinent. De talibus namque ait Salvator: Quæcumque dixerint vobis facite, secundum vero opera eorum nolite facere.4

Insuper parochiani oblationes et decimas solvere obligantur ex divino præcepto, et ex ordinatione Ecclesiæ. Nam et ratio dictat ut hi qui pro bono communi mancipati sunt cultui Dei, et spiritualia exhibent plebi, necessaria vitæ a plebe accipiant. Oblationes ergo et decimas parochiani libentissime et devote solvant. Primo, quia præceptum est, et nisi id faciant, salvari non possunt. Imo tanquam sacrilegi damnabuntur, quoniam ea quæ tenentur spiritualibus patribus suis, ministris Ecclesiæ, sibi injuste reservant: unde et furti sunt rei. Secundo, quoniam copiosa et multiplex est remuneratio eorum qui oblationes ac decimas fideliter solvunt. Prima est temporalium rerum multiplicatio; secunda est sanitas corporalis; tertia est remissio peccatorum; quarta est beatitudo et gloria regni cœlestis. Porro eorum qui decimas et oblationes non solvunt, quadruplex exstat punitio. Prima est temporalis penuria, seu terræ sterilitas totalis aut partialis; secunda est corporalis infirmitas; tertia, peccatorum retentio; quarta, æterna damnatio.

Præterea Gregorius Papa ait : Omnis Christianus curet ad Missarum solennia aliquid Deo offerre. Sed istud non est præceptum, si intelligatur de oblatione quotidiana exteriori, sed consilium : quoniam decet et salubre atque consultum est, ut fideles quibus adest facultas, quotidie aliquid offerant Deo ad altare tempore Missæ. Nec depauperabitur aliquis inde, sed corporaliter spiritualiterque ditabitur.

Footnotes

  1. Hebr. xiii, 17. ↩

  2. I Thess. v, 12, 13. ↩

  3. Luc. x, 16. ↩

  4. Matth. xxiii, 3. ↩

Chapter 38 of 46