Skip to the text

Articulus 38

Informatio pertinens ad principes ac dominos temporales, et ad judices, scultetos, scabinos, ac ceteros in officiis constitutos.

OMNES potestates, prælationes, dignitates atque officia populi christiani, sunt servitutes potius quam dominia : quoniam ordinantur ad utilitatem communitatis ac subditorum, non ad propria commoda superiorum. Hinc summus prælatus Ecclesiæ, scilicet Papa, vocat se servum servorum Dei. Præsidentes ergo et judices ac officiati non debent in suis præsidentiis et officiis quærere propria commoda, honores et lucra, sed communem utilitatem ac pacem subditorum, ut subditi ducant vitam prosperam et tranquillam in omni pietate atque obsequio Dei, nec unus alteri injurietur, sed inter omnes justitia conservetur.

Ex dictis etiam patet, quod præsidentes et officiati nequaquam debent se super alios per superbiam elevare, sed potius servos quam dominos subditorum suorum se reputare.1 Ideo ait Scriptura : Rectorem te posuerunt? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis ; curam illorum habe, et sic considera. Itemque : Quanto major es, humilia te in omnibus, et invenies gratiam coram Deo :2 odibilis enim coram Deo et hominibus est superbia. Itaque superiores et officiati nullum debent per potentiam opprimere, neque injuste contristare sive affligere, nec spoliare aut injusta servitute gravare, sed caritative et pie atque humiliter ad subditos se habere, nihilo minus rigorem justitiæ cum discretione servare et exercere, dum causa requirit.

Insuper, principes ac domini temporales ceterique in officiis constituti, ex hoc quod aliis præsunt eosque judicare et corrigere habent, tenentur præ ceteris esse virtuosi, justi, honesti, prudentes, discreti et exemplares, ita ut in judicando, Deum semper præ oculis habeant, et justitiam servent, nec propter consanguinitatem, nec propter amorem aut odium, nec ex timore humano, neque ex avaritia, nec propter munera, a veritate et æquitate recedant, sed omnibus rectum judicium faciant. Judicare namque est actus justitiæ, qui dirigi debet discretione prudentiæ. Idcirco justitia atque prudentia præcipue ad superiores et judices officiatosque pertinent : quorum est avaritiam fugere et munera detestari, quia (ut sanctus Moyses protestatur) munera excæcant oculos etiam sapientium, et mutant verba justorum.3 Ideo quoque superiores esse virtuosi et justi tenentur, quia (ut sancti Doctores affirmant) qui in magnis peccatis sunt, judicare sine peccato non possunt eos qui in minoribus sunt peccatis : imo qui in aliquo magno peccato est, judicare non potest alium de eodem peccato, nisi forsan judicandi necessitas immineret, et de suo peccato pœniteret, confiteri ac emendare proponens.

Postremo, qui aliis præsunt, debent singulariter esse timorati, et divinum semper formidare judicium, quum sint a Deo rigorosius examinandi atque districtius judicandi, quemadmodum in libro Sapientiæ scriptum est :4 Judicium durissimum in his qui præsunt fiet;5 et, Potentes potenter tormenta patientur. Hinc devotus rex Josaphat dixit judicibus populi sui : Videte quid faciatis. Non enim hominum exercetis judicium, sed Domini ; et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, neque cupido munerum.6

Pertinet quoque ad principes et dominos temporales, ut non nisi viros justos atque prudentes in officiis ponant; et si officiatos suos agnoverint vitiosos, admoneant eos ut se emendent : quod si non emendaverint se, ab officiis suis eos deponant. Et quoniam omnem Christianum oportet esse timoratum ac humilem, nullus debet ad officia adspirare : quia hoc esset ambitio, et quia periculosum est in officiis esse et aliis præsidere. Certum est etiam, quod qui injusto judicio alicui damnum infert, ad restitutionem tenetur; nec dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.

Footnotes

  1. Eccl. xxxii. 1, 2. ↩

  2. Ibid. iii, 20; x, 7. ↩

  3. Deut. xvi, 19. ↩

  4. Sap. vi, 6. ↩

  5. Ibid. 7. ↩

  6. II Par. xix, 6, 7. ↩

Chapter 39 of 46