Skip to the text

Articulus 39

Qualiter homo juste habere se debet in emendo atque vendendo.

QUÆRI potest, an liceat aliquid carius vendere aut vilius emere quam valet, et an teneatur ad restitutionem qui fecerit hoc. Ad hoc doctores ita respondent: Fraudem adhibere per verba aut facta ad hoc quod res plus pretio justo vendatur, omnino illicitum est et peccatum, quia per hoc homo decipit proximum suum in damnum ipsius. Ideo Tullius asserit : Tollendum est ex rerum contractibus omne mendacium. — Si autem fraus desit, tunc de emptione et venditione possumus loqui dupliciter. Primo, secundum se : sicque emptio et venditio introductæ sunt pro communi utilitate ementis et vendentis, dum unus indiget re alterius, et econtra. Porro, quod pro communi utilitate inductum est, non magis debet esse in gravamen aut damnum unius quam alterius, sed servanda est ibi æqualitas, ut utraque pars servetur indemnis. Valor autem rei attenditur penes pretium quod pro ea datur. Idcirco, si pretium excedat quantitatem valoris rei, aut econtra, aufertur æqualitas justitiæ.

Hinc carius vendere aut vilius emere quam res valet, est secundum se injustum atque illicitum, considerata tamen qualitate loci ac temporis, quoniam aliquid plus valet in uno loco unoque tempore quam alio loco et tempore. Secundo possumus loqui de emptione et venditione, prout per accidens cedit in utilitatem unius et detrimentum alterius : sicut dum unus multum indiget re aliqua, et alius damnum incurrit si careat re illa. Et tunc justum pretium erit non solum juxta valorem rei secundum se, sed etiam juxta damnum quod venditor ex rei venditione incurrit : et sic licite potest aliquid vendi plus quam valet secundum se, non tamen plus quam valet habenti. Si vero emptor multum juvetur ex re alterius, et venditor non damnificetur ex venditione ipsius, non debet nec sine peccato potest eam supervendere : quia utilitas quæ emptori accrescit, non est ex vendente, sed ex conditione ementis; nullus autem vendere debet propria auctoritate quod non est suum, quamvis vendere possit damnum quod patitur. Et idem dicendum est, si venditor multum juvetur ex re emptoris, et emptor non damnificetur carendo re sua : quia tunc emptor non debet rem vilius emere quam valet. Idcirco illicite agunt negotiatores divites qui a pauperibus emunt pannos vel similia vilius absque proprio damno, quanquam pauperes pecunia indigentes pro minori dent pretio : nam cupiunt res suas vendere quantum valent.

Verumtamen, secundum leges humanas, licet emendo ac vendendo decipere, dummodo non ultra dimidiam justi pretii partem hoc fiat. Lex namque humana respicit alium finem quam lex divina, videlicet pacificam hominum conversationem ad invicem, et datur communitati, in qua multi sunt imperfecti. Ideo lex humana prohibere non potest quidquid est contra virtutem, sed ea quæ impediunt pacificam hominum mutuam conversationem; alia autem quasi licita habet, non quia approbat ea, sed quia non punit ipsa, quemadmodum meretricium et usuras. Si vero ultra dimidiam justi pretii partem emptor et venditor se mutuo fallant, lex humana ad restitutionem compellit fallentem. Porro lex divina nil vitiosum admittit, nec impunitum relinquit. Ideo, si in emptione et venditione non servetur æqualitas justitiæ, ille qui plus justo habet, tenetur ad restitutionem ei qui damnum perpessus est, si sit notabile damnum: quod ideo dico, quoniam justum pretium rerum non est semper punctualiter certum aut certitudinaliter determinatum, sed potius in quadam hominum æstimatione consistit, ita quod modica additio vel minoratio non videtur tollere æqualitatem justitiæ. In hoc tamen unusquisque examinet conscientiam suam, et faciat alteri ut sibi vult fieri.1

Præterea, venditio est injusta propter defectum rei venditæ, sive defectus sit in natura seu specie rei, ut si vendatur aurichalcum pro auro; sive defectus sit secundum mensuram rei, ut si vendens utatur minori mensura aut fraudulenter mensuret; sive defectus sit secundum qualitatem, ut si vendat quis animal ægrum pro sano. Et quemcumque horum defectuum venditor in re sua cognoverit, peccat vendendo, si vendat quasi res sua non sit taliter defectuosa, et ad restitutionem tenetur emptori. Si autem ignorat defectum hujusmodi in re sua, non peccat vendendo, quia non intendit decipere; sed postquam cognoverit, tenetur recompensare damnum emptori. Et quod dixi de venditore, etiam de emptore est tenendum. Venditor namque interdum putat rem suam viliorem esse quam est: ut si aurum æstimet aurichalcum. Et si emptor hoc noscit, tenetur id dicere venditori: et si aliter emit, injuste emit, atque ad restitutionem tenetur.

Insuper, venditor tenetur emptori dicere defectum seu vitium rei venalis. Alias daret ei occasionem damni sive periculi: damni, si propter vitium rei nihil de pretio minueret; periculi, si propter vitium rei usus ejus sit impeditus aut noxius: ut si pro equo veloci vendat equum tardum, aut domum ruinosam pro forti. Verumtamen, si defectus rei sit manifestus, ut si equus sit monoculus, vel usus rei quamvis non sit utilis venditori, possit tamen utilis esse aliis, et venditor subtrahat de pretio quantum congruit; tunc non tenetur manifestare defectum rei vendendæ: quoniam propter defectum illum emptor forsitan vellet plus quam justum est de pretio subtrahere. Ideo venditor licite potest suæ indemnitati providere, vitium reticendo. — Istud dicunt doctores communiter. Verumtamen mihi videtur quod etiam in hoc casu tutius atque salubrius sit vitium rei manifestare. Imo hoc mihi necesse videtur, si emptor ex simplicitate vel inexperientia aut inadvertentia defectum rei non advertat neque consideret, et si venditor hoc perpendat: aliter non faceret alteri sicut vellet fieri sibi.

Deinceps quæri potest, an liceat negotiando aliquid carius vendere quam emptum est. Ad hoc respondent doctores, quod ad negotiatores pertinet commutationibus rerum insistere. Commutatio autem est duplex. Una est quasi naturalis et necessaria vitæ humanæ, per quam fit commutatio rei ad rem, vel rerum ac denariorum, propter vitæ necessitatem: et talis commutatio seu venditio non pertinet proprie ad negotiatores, sed magis ad œconomos vel politicos, qui habent providere domui vel civitati de necessariis vitæ. Alia est commutatio denariorum ad denarios, vel quarumcumque rerum ad denarios, non propter res necessarias vitæ, sed propter lucrum quærendum: et hæc ad negotiatores proprie pertinet, et juste vituperatur, si intentio negotiantis quiescat in lucro: tunc enim cupiditati deservit. Sed si lucrum ordinetur a negotiatore ad finem necessarium aut honestum, ut ad sustentationem sui ipsius aut pertinentium ad se, vel ad succurrendum pauperibus, vel ad bonum commune, si civitati aut patriæ necessaria desint; tunc negotiatio licita est, dummodo moderatum lucrum quæratur, et res carius non vendatur quam valet ubi et quando venditur.

Hinc negotiatio est de numero officiorum quæ raro et vix sine peccato fieri possunt. Propter quod ait Scriptura : Negotians difficile a peccato exuitur. Augustinus etiam ait : Negotiator avidus acquirendi, pro damno blasphemat, pro pretiis rerum mentitur atque perjurat;2 sed hæc vitia hominis sunt, non artis, quæ sine his vitiis agi potest. Negotiator ergo ad hoc quod absque peccato multiplici suam exerceat artem, indiget gratia speciali, et nisi fuerit multum timoratus ac justus, non evadet laqueos inimici. Sed, heu! multi sunt nimis intimorati, qui Deum præ oculis non habentes, plus dolent de damno pecuniæ quam de peccatis et periculis animæ suæ, similes insensatissimis illis hominibus de quibus in libro Sapientiæ legitur : Æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ ad lucra esse compositam, et oportere undecumque acquirere.3 Quidam namque tam in urbibus quam in villis, etiam in parvis rebus ac parum valentibus, emendo atque vendendo fraudes diversas multaque vitia variis modis miserabiliter valde committunt; qui pro modico lucro animam suam habent venalem, et peccant contra præceptum Christi, dicentis : Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis.4

Footnotes

  1. Matth.vii, 12. ↩

  2. Eccli.xxvi, 28. *negligentia ↩

  3. Sap.xv, 12. ↩

  4. Matth.vii, 12. ↩

Chapter 40 of 46