Articulus 40
Quibus et quando ac qualiter sit restitutio facienda.
SANCTUS Augustinus aliique doctores concorditer asserunt : Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Et capitur tunc restitutio pro redditione rei quæ injuste ablata est. Est ergo necessarium ad salutem restituere sic ablata pro posse. In aliquibus tamen, sicut in mutilatione et homicidio, non potest idem restitui neque æquivalens, sed sufficit quod recompensetur et satisfiat quantum possibile est juxta dictamen prudentium, considerata conditione utriusque personæ secundum judicium virorum proborum.
Præterea, qui alium diffamavit, falsum dicendo de eo et injuste, tenetur illi restituere famam suam, dicendo se false et injuste esse locutum. Qui autem alium diffamavit vera dicendo de eo, non tamen juste et ordinate, sed ex mala radice, videlicet ex ira aut invidia, et prava intentione, non ex amore justitiæ, tenetur illi restituere famam, non ita ut dicat se falsa de illo dixisse, sed quod injuste et inordinate de illo locutus sit; et si non potest illi restituere famam, debet ei in aliis recompensare. Porro qui alium diffamavit vera dicendo, et ex caritate vel justitia, scilicet propter bonum commune, vel propter salutem peccantis, crimen illius ordinate prodendo, ad restitutionem famæ non obligatur. Et est valde vitiosum, diffamare aliquem falsa dicendo, aut vera dicendo ex mala radice.
Præterea, interdum non sufficit restituere simplum quod ablatum est, sed etiam damnum quod alter perpessus est ex dilatione restitutionis [est restituendum]. Et similiter, qui tempore suo debita non persolvit, tenetur creditori satisfacere de damno quod passus est ex mora persolutionis : quia si pecuniam suam habuisset, lucrum fecisset cum ea. In his tamen casibus non oportet restituere totum damnum quod alter perpessus est ex dilatione præfata : quia a lucro suo poterat multipliciter impediri. Ideo restitutio damni hujusmodi facienda est secundum discretionem prudentium, considerata conditione personarum et dispositione negotiorum.
Si autem is cui restitutio est facienda, sit omnino ignotus, dandum est pro anima ejus, sive obierit, sive vivat, præmissa tamen diligentia pro ipsius persona. Si vero sit mortuus cui restituendum erat, dandum est ejus heredibus. Et si sit multum distans aut captus, transmittendum aut deportandum est ei, si congrue fieri possit: alioqui reservandum est pro eo in loco securo.
Amplius, dum multi alicui sua tollunt, et unus eorum illi plenam restitutionem fecit, alii non tenentur aliquid plus restituere illi, sed refundere ei qui plenam restitutionem peregit.
Præterea quæri potest, an etiam illi qui non acceperunt rem alterius, teneantur ei ad restitutionem. Ad hoc respondent doctores, quod homo tenetur ad restitutionem non solum propter hoc quod rem alienam abstulit, sed etiam propter actionem injuriosam. Idcirco quicumque est causa injustæ acceptionis, ad restitutionem tenetur: ut qui inducit alium ad injustam acceptionem præcipiendo, consentiendo, consulendo, laudando, opem præbendo, aut accipientem hospitando; vel quia non impedit acceptionem injustam, quum possit ac debeat; vel quia occultat dum revelandum est. Et quod dictum est, hominem teneri ad restitutionem propter consensum, intelligendum est de consensu illius sine cujus consensu acceptio injusta non fieret. Similiter propter adulationem et consilium tenetur homo ad restitutionem, dum probabiliter æstimari potest quod ex suo consilio vel adulatione acceptio injusta fuerit subsecuta. Principes quoque ex quorum negligentia et defectu raptores aut latrones increscunt in terra, tenentur spoliatis in terra sua ad restitutionem, quoniam redditus principum sunt quasi stipendia pro principibus instituta, ut pacem atque justitiam servent in terra.
Postremo, quemadmodum contra justitiam est rem alienam accipere contra voluntatem domini rei, ita injustum est eam contra voluntatem domini detinere: quia per hoc dominus rei impeditur ab usu ejus, sicque detentor rei facit injuriam domino rei, quod est peccatum. Quum igitur nulli liceat in peccato manere, constat quod homo tenetur statim restituere vel dilationem rogare. Hinc etiam patet quam culpabiles sint, præcipue divites, qui aliis, potissime indigentibus, debita non persolvunt.
Chapter 41 of 46