Skip to the text

Articulus 41

De ludis et jocis, qualiter liciti vel illiciti sint; et quid fieri debeat de lucratis per ludum.

SICUT homo non potest continue corporales exercere labores, ita nec spiritalibus exercitiis potest semper insistere: ideo, sicut indiget corporali repausatione, ita et animæ recreatione. Hinc ludi et joci, si sint honesti ac moderati, et recta fiant intentione, atque ex bona radice, non ex cupiditate, gulositate aut simili vitio, liciti sunt. Circa quos tria præcipue sunt cavenda. Primum, ut recreatio talis non quæratur in verbis aut factis turpibus vel nocivis. Secundum, ne gravitas et custodia cordis nimium resolvantur per levitates et risus atque cachinnos. Tertium, ut ludus sit conveniens personæ, loco et tempori. Si ergo in ludo et joco ista non observentur, illiciti sunt. Unde si in eis assumantur verba aut facta turpia, aut juramenta prohibita, seu perniciosa mendacia, tunc in ludis et jocis est mortale peccatum: quod etiam interdum contingit propter vehementiam affectionis ad ludum, ita quod homo contra præceptum Dei aut Ecclesiæ ludere non recuset.

Præterea, quæ per ludum acquiruntur, sunt bona injusta atque illicite acquisita, quando ludus ipse illicitus est: præsertim si ex parte lucrantis illicitus sit. Et tunc ita illicitus est, dum ex desiderio lucrandi quis ludit: tunc enim est ibi cupiditas. Et talis ludus diebus festivis magis exstat illicitus. Quum enim illis diebus non liceat per approbata officia quidquam lucrari, nec tunc lucrandi affectum habere, minus hoc licet per hujusmodi ludos. Porro, si ludus sit licitus, et ludens non lucrum sed moderatam recreationem intendat, atque indifferens sit an lucretur an perdat, et tamen lucretur; dicunt nonnulli, quod lucrum sic acquisitum, non sit illicite acquisitum. Qui autem desiderio lucri alium trahit ad ludum, vel ad continuationem ludi inducit, quum alias a ludo cessasset, et qui fraudulenter ludit, aut se ludi ignarum ac simplicem fingit quum tamen decipere intendat, ad restitutionem tenentur. Non tamen restituendum est amissori qui alium traxit ad ludum aut fraudem commisit ludendo, quia recipere est indignus; sed pauperibus est eroganda talis pecunia.

Insuper, ludus taxillorum seu aleæ specialiter vituperatur ac prohibetur: quia fortunæ innititur, et est exspoliatio proximi multipliciterque nocivus. Est enim in ludo illo affectus lucrandi: ecce avaritia. Secundo est ibi voluntas spoliandi proximum re sua: ecce rapina. Tertio est ibi usura maxima, non solum in anno uno, sed etiam in eadem die. Quarto est ibi abundantia mendaciorum, et otiosorum inaniumque verborum. Quinto est ibi blasphemia Dei. Sexto est ibi corruptio multiplex adstantium et intuentium ludum illum. Septimo est ibi scandalum bonorum. Octavo ibi est contemptus præcepti Ecclesiæ, quæ ludum illum prohibuit. Est etiam ibi amissio temporis, et omissio multorum operum bonorum; item, provocatio ad iram, inflammatio ad furorem, casus ad impatientiam, dissipatio propriarum facultatum, consumptio paternarum hereditatum, depauperatio filiorum. Nec potest homo per ludum illum aliquid licite lucrari, nec lucrata servare. Et quamvis multa perdiderit taxillando, nihilo minus omnia quæ sic lucratus est, restituere seu in pios usus convertere obligatur. Nec semper restituendum est amissori, nisi lucratus sit homo ab his qui rem suam alienare non possunt, ut sunt minores ætate et furiosi, etc., vel ab his quos traxit ad ludum, vel ludendo decepit, submittendo falsos taxillos, aut veros male ac fraudulenter jactando, aut mendaciter asserendo quod obtinuit, aut male numerando pecuniam.

Postremo, quum ludi liciti sint pro recreatione animæ, certum est quod his qui diebus ferialibus magnos et frequentes habent labores, magis liceat ludere moderate diebus festivis, quam his qui pene quotidie vacant, et suas recreationes habent etiam amplius quam necessarium sive expediens eis exsistat.

Chapter 42 of 46