Articulus 42
De aliquibus documentis sacræ Scripturæ pertinentibus ad omnes Christianos.
QUALIS debeat esse conversatio cujuslibet Christiani, Paulus apostolus in multis locis Epistolarum suarum sapientissime docet, inter cetera dicens :
Obsecro vos ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.12 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in Christo.3 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut jam non ambuletis sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, qui tradiderunt semetipsos impudicitiæ, in operationem immunditiæ.4 Vos autem renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Irascimini, et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui bonus est ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus;5 et nolite contristare Spiritum Sanctum. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis Deo Patri oblationem et hostiam in odorem suavitatis.6 Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum. servitus, non habet hereditatem in regno Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis : sed ut filii lucis ambulate in omni bonitate et justitia et veritate, probantes quid sit beneplacitum Deo; et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.7 Videte itaque quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria; sed implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Deo, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo Patri, subjecti invicem in timore Dei.8 De cetero, confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.9
Benedicite persequentibus vos ; benedicite, et nolite maledicere. Id ipsum invicem sentientes ; non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes ; non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum iræ.10 Scriptum est enim : Mihi committite vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitit, potum da illi. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Reddite omnibus debita. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.11
Nihil agatis per contentionem, neque per inanem gloriam, sed per humilitatem superiores sibi invicem arbitrantes; non quæ sua sunt singuli considerantes, sed quæ aliorum. Omnia autem facite sine murmurationibus, ut sitis sine querela et simplices filii Dei.12 Et per caritatem servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.1314 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.15 Etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.16
Insuper, sacratissimus princeps Apostolorum Petrus ait: Carissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, deponentes omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et detractiones.17 Estote unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti et humiles.18 Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:19 cui resistite fortes in fide.
Joannes quoque apostolus loquitur: Qui diligit fratrem suum, in lumine permanet; qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt.20 Si quis diligit mundum, non est caritas Dei in eo: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.21 Et mundus transit et concupiscentia ejus; qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum.2223 Videte qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus.24 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illo? Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.25 Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Carissimi, si Deus sic dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere.26 Si diligamus invicem, Deus manet in nobis. Deus caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.27 Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Si quis dixerit, Diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere?28 Hæc est autem caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus.
Ecce ex his beatissimorum Apostolorum doctrinis innotescit quam caritativa, pia, justa et humilis, quam mansueta, modesta et patiens, quam virtuosa, casta, timorata, simplex et exemplaris debeat esse conversatio Christianorum.
Footnotes
-
Ibid. 15. ↩
-
Ephes. IV, 1-3. ↩
-
Ibid. 17-19. ↩
-
Ibid. 23-27. ↩
-
Ibid. 29-32. ↩
-
Ibid. V, 1-6. ↩
-
Ephes. v, 8-11. ↩
-
Ibid. 18-21. ↩
-
Ephes. vi, 10, 11. ↩
-
Rom. xii, 14, 16-21. ↩
-
Rom. xiii, 7, 8. ↩
-
Philipp. ii, 3, 4, 14, 15. ↩
-
Galat. v, 13-16. ↩
-
Ibid. 15, 16. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Galat. vi, 1, 2. ↩
-
I Petr. ii, 11, 1. ↩
-
I Petr. iii, 8. ↩
-
I Petr. v, 8, 9. ↩
-
I Joann. ii, 10, 11. ↩
-
Rom. xiii, 9-12. ↩
-
I Joann. ii, 15-17. ↩
-
I Joann. iii, 1. ↩
-
Joann. III, 3-18. ↩
-
Joann. IV, 1. ↩
-
Joann. xiii, 16. ↩
-
Ibid. 19, 20. ↩
-
Joann. V, 3. ↩
Chapter 43 of 46