Skip to the text

Articulus 43

De eadem materia ex divina Scriptura; et quod vita electorum in hoc mundo tentationibus ac tribulationibus plena est, et quam patienter ac fortiter habere se debeat homo in eis.

A POSTOLUS ait:1 Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur; et rursus: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Deus namque omnipotens, justus ac sapiens, electos suos in hac vita per adversitates, infirmitates, tentationes et tribulationes purgat a peccatis præteritis, et liberat a præsentibus, et retrahit ac præservat a malis futuris. Hinc in adversitatibus, tribulationibus ac divinis castigationibus gaudendum est, et cum omni patientia et gratiarum actione sunt tolerandæ: præsertim quia præcipuum signum dilectionis Dei ad hominem et prædestinationis ejus est, quod hominem in hac vita corripit et castigat. Ipse etenim protestatur ac loquitur:2 Ego quos amo, arguo et castigo. Ideo Salomon ait: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis: quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.3 Et rursus ait Scriptura: Beatus homo qui corripitur a Domino: increpationem ergo Domini ne reprobes, quoniam ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.4 Unde angelus Raphael dixit Tobiæ: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.5

Primum ergo remedium in omni tribulatione, tentatione et infirmitate, ad habendum patientiam atque ad resistendum diabolo, est considerare multiplicem fructum, salutem et utilitatem provenientem homini ex adversitatibus, tribulationibus et tentationibus, dummodo patienter sustineat fortiterque tentationibus suis resistat: quia per ista, ut tactum est, purgatur a vitiis, gratiamque acquirit, in virtutibus proficit, unigenito Filio Dei, beatis martyribus ac ceteris Sanctis in hoc mundo multipliciter tribulatis conformatur, a futuris suppliciis liberatur, ad cœlestem beatitudinem maxime appropinquat, æternæque gloriæ promeretur augmentum. Propterea devota illa Sara dixit ad Dominum: Hoc pro certo habet omnis qui colit te, Domine Deus, quia vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur;6 si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; et si in correptione fuerit, ad misericordiam pervenire licebit. Hinc quoque sanctus apostolus Jacobus loquitur: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se;7 et iterum: Omne gaudium existimate quum in diversas tentationes incideritis.

Secundum remedium est, ut homo in omni tribulatione et tentatione ac qualibet adversitate diligenter attendat passionem Christi, quam acerbissimam et ignominiosissimam mortem pro nobis perpessus est. Quum ergo servus non sit major domino suo, debemus et nos exemplo Domini nostri Jesu Christi libenter aliquid pati.

Tertium remedium est, in omni tribulatione et tentatione Deum cordialiter invocare, cum omni fiducia et perseveranter, ut gratiam patientiæ, et virtutem resistendi tentationibus, ac relevamen atque continuam protectionem conferre dignetur, sicut ipse in Psalmo hortatur: Invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me. Ideo ait Apostolus: Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum.

Quartum remedium est, ut homo profunde attendat, quod omnes electi Dei in hoc mundo varias ac graves tribulationes et tentationes perpessi sunt: imo communiter quanto fuerunt magis electi et dilecti a Deo, tanto plura sustinuerunt in hoc mundo, ut patet in Apostolis atque martyribus. Ideo Paulus apostolus exhortatur: In disciplina perseverate. Quis enim filius quem non corripit pater?8 Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis. Hinc ait Scriptura: Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles;9 qui autem tentationes non susceperunt in patientia et in timore Dei, exterminati sunt.

Quintum remedium est, sapienter advertere quod omnes tribulationes vitæ præsentis, quantumcumque magnæ videntur, tamen nullius momenti sunt comparatione infernalium tormentorum, aut etiam pœnarum purgatorii, a quibus per tribulationes has liberamur.

Et si quis tentetur a spiritu fornicationis, statim avertat se ab inspectu et cogitatione eorum quæ concupiscentiam pariunt, atque ad alia salutaria se convertat, infernalesque pœnas bene consideret ac formidet, imo earum jugi memoria cor suum respergat, et Deum semper præ oculis habeat. Hoc namque omni Christiano esse debet præcipua causa virtuose vivendi et omnia peccata vitandi, quoniam in conspectu omnipotentis Dei, judicis summi omnia intuentis, considerantis ac judicantis, cogitat, loquitur et operatur quidquid cogitat, loquitur et operatur.10 Propter quod sanctus David loquitur Deo: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Unde qui in præsentia altissimi, sanctissimi et superdignissimi Dei, vitiose, inique et turpiter agere audent, maximam ei irreverentiam faciunt: ideoque justo Dei judicio æternam damnationem merentur.

Itaque, dum Christianis tribulationes, persecutiones, damna aut vulnera ab hominibus inferuntur, non mox ad indignationem, iram et impatientiam debent moveri, neque invidiam contra injuriatores concipere aut tenere, sed æquanimiter ferre, animabus injuriantium condolere, quia peccando se ipsos gravissime lædunt, atque ad minus culpam eis dimittere, satisfactionem vero et pœnam non nisi secundum ordinem juris expetere. Ideo ait Salvator: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.11

Footnotes

  1. Tim. III, ct. XIV, 21. ↩

  2. Apoc. III, 19. ↩

  3. Prov. III, 11, 12. ↩

  4. Job v, 17, 18. ↩

  5. Tob. XII, 13. ↩

  6. Tob. III, 21. ↩

  7. Jacob. I, 12. ↩

  8. Hebr. xii, 7, 8. ↩

  9. Judith viii, 23-25. ↩

  10. Ps. cxviii, 168. ↩

  11. Matth. viii, 44. ↩

Chapter 44 of 46