Skip to the text

Articulus 44

Quomodo Christiani habere se invicem debent in verbis.

QUUM in Evangelio dicat Salvator, Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis;1 constat quod omni homini volenti Deo placere atque æternam damnationem evadere, valde necessarium sit linguam propriam refrenare. Si enim de omni verbo otioso danda est ratio, quanto magis de verbis mendosis, detractoriis, scurrilibus, deceptoriis, contumeliosis et nocivis?2

Præterea, sicut ex verbis caritativis, piis, modestis et reverenter prolatis multa bona sequuntur; ita ex verbis irrationabilibus, pungitivis, duris, improperiosis, derisoriis ac superbis multa mala nascuntur. Qui ergo vult inter homines amicabiliter atque pacifice conversari, sit moderatus, pius ac circumspectus in verbis suis, nullum provocando, nulli detrahendo, convitiando, superbe aut dure loquendo. Tamen parentes possunt sobolem suam seriose ac dure (dum opus est) increpare.

Hinc Salomon ait:3 Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Detrahentia labia procul sint a te. Dulcis eloquio majora reperiet.4 Hinc iterum ait Scriptura: Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos. Non litiges cum homine potente, nec cum homine linguato; cum iracundo non facias rixam. Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum. Qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam; ne iteres verbum durum et nequam. Sapiens se ipsum in verbis amabilem facit.

Insuper Salomon loquitur: Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Inter superbos semper sunt jurgia.5 Homo perversus suscitat lites. Qui alio sermone repetit, separat fœderatos. Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita homo qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt et reservat in posterum. In multiloquio non deerit peccatum. Ideo rursus ait Scriptura: Qui multis utitur verbis, lædit animam suam. Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sicut qui interierunt per linguam suam.6 Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Porro qui tota die potationibus et confabulationibus vacant, innumerabilia incurrunt peccata.

Footnotes

  1. Matth. xii, 37. ↩

  2. Matth. xii, 6. ↩

  3. Prov. xv, 1. ↩

  4. Prov. iv, 24. ↩

  5. Prov. xiii, 3, 10. ↩

  6. Prov. xxviii, 22. ↩

Chapter 45 of 46