Articulus 45
Qualiter quilibet Christianus quotidie habere se debet in meditando et orando, ac audiendo divinum Officium.
QUONIAM Dominus noster Jesus Christus pro omnibus nobis crucifixus est, dignum et justum est, et gratitudo id exigit, ut quilibet Christianus quotidie saltem semel passionem Christi recogitet, et quanta Salvator mundi pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit, devote ac diligenter attendat, et gratias ei agat, virtutes quoque quas Christus in sua passione monstravit, fortiter fideliterque sequatur. Attendat igitur Christianus qualiter Rex cœlorum, unicus Filius Patris æterni, universorum Creator, pro nostra redemptione factus est homo, natus ex humili ac paupere virgine, et conversatus est inter homines in omni paupertate, humilitate, patientia, pietate et dilectione, graves ac varias persecutiones, detractiones, irrisiones atque blasphemias a Judæis perpessus.12 Deinde ab eis est captus, ligatus, alapis cæsus, consputus, oculis velatus, judici præsentatus, falsissime accusatus, nudatus, flagellatus, spinis coronatus, arundine cæsus, blasphematus, alba veste derisus, patibulo adjudicatus, ad mortem propriis humeris crucem bajulans ductus, inter latrones suspensus, cum impiis deputatus, manibus et pedibus diris clavis crudelissime pœnalissimeque perfossus, toto corpore violentissime distentus, turpissima et amarissima morte occisus. Hæc omnia cordialiter sunt pensanda. Singulariter vero considerandum est cum qua ardentissima caritate, summa patientia, profundissima humilitate, plenissima obedientia, pro nobis Christus ista sustinuit. Idcirco Christi exemplo discamus etiam inimicos diligere, sicut ipse in cruce pendens pro crucifixoribus suis oravit;3 adversa patienter tolerare, in omnibus humiles obedientesque esse.
Præterea ad omnem pertinet Christianum quotidie ponderare quam incerta, fallax et brevis sit vita ista, et se quotidie ad mortem disponere, atque attendere quomodo statim post mortem oportet nos judicari a Deo, et quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis, et exspectare ab eo sententiam æternæ damnationis vel æternæ salvationis;45 item sapienter pensare quam intolerabilia et gravissima sint inferni supplicia:6 quam profundus, tenebrosus, horrendus ac fœtidissimus sit locus infernalis; quam intolerabilissimus sit dæmonum adspectus; quanta desolatio, ululatio, desperatio sit in inferno; quam horribile frigus sit ibi, quam calidissimus et supercalidissimus ignis, et qualiter damnati ibunt a summo calore ad maximum frigus, et econtra, in sempiternum.7 Cogitet unusquisque quam grave ac intolerabile sibi esset per unam horam jacere in fornace ardenti. Quomodo igitur poterit æternaliter sustinere infernale incendium, quod tam ineffabiliter calidius atque pœnalius est omni igne terreno? Dicunt quoque doctores, quod damnati non tantum affliguntur ab igne illo æterno, imo nec post diem judicii tantum affligentur ab illo in corpore, quantum indesinenter affliguntur in mente ex hoc quod sciunt et cogitant se in illa miseria æternaliter permansuros. Amplius, attendendum est quam gravis et vehemens sit purgatorii pœna, quæ omnia mundi hujus supplicia valde excedit. Idcirco libentissime pati debemus adversa et aspera in hac vita, ut in purgatorio minorem ac breviorem pœnam sustineamus.
Præterea quilibet Christianus quotidie debet perpendere quam magna et ineffabilis sit beatitudo et gloria Sanctorum in regno cœlorum, videlicet: Deum sublimem et benedictum æternaliter clare ac jucundissime intueri, ejus immensa bonitate atque dulcedine sine fine ad libitum frui, de tanta felicitate æternaliter esse securum; videre etiam humanitatem Filii Dei, gloriosissimam virginem Mariam, omnes angelos sanctos, et universos Beatos,
A Patriarchas, Prophetas, Apostolos, martyres, confessores ac virgines. Certum est quod quanto aliquid est pulchrius, tanto delectabilius est illud adspicere; et quanto est dulcius, tanto jucundius est illo frui: quam inæstimabilis ergo felicitas et gloria est, Deum, qui prorsus infinitæ pulchritudinis est, clare conspicere, eoque frui, cujus bonitas ac dulcedo nullam habet mensuram nullumque finem? Consideret itaque quilibet Christianus quam stultum, perversum ac miserum sit, propter hujus brevissimæ ac incertissimæ vitæ honores, delectationes atque divitias, æternalem illam summam et ineffabilem beatitudinem perdere, et ultra hoc, infernalem illam perpetuam calamitatem ac pœnam acquirere.
Insuper, quoniam omnes in sæculo isto maximis periculis sumus expositi, atque in medio laqueorum ac hostium ambulamus, et undique tentationibus implicamur, ad omnia mala ac vitia proni, et ad opera bona tardi, nec propriis viribus valemus hostibus nostræ salutis resistere, neque divina præcepta implere, imo auxilio gratiæ Dei incessabiliter indigemus, incerti etiam sumus an digni simus amore an odio, et an in æternum damnabimur;8 hinc debemus semper esse custoditi ac timorati, et Deum frequentissime ac ferventer invocare et exorare ut infinitam pietatem et gratiam suam in nobis monstrare dignetur, et nos in omnibus gubernare, confortare et conservare non cesset, felicemque finem concedat. Denique, quoniam melius et salubrius est pauca verba orationum cum intellectu et attentione proferre, quam multa sine intellectu et advertentia, utilius est ut indocti legant Orationem dominicam, scilicet, Pater noster, etc., in materna lingua, quam in Latino.
Postremo, in divino Officio, præsertim in Missa, debent Christiani cum magna reverentia in præsentia Dei stare, et devote ac custodite se coram omnipotente Creatore habere, et ipsum intente ac fervide invocare atque laudare, et infinitæ misericordiæ ejus se humiliter commendare. Non ergo tunc hinc inde vage adspiciant, nec quasi in foro deambulent, nec confabulentur, nec pigri sint, nec ante finem divini Officii sine necessitate egrediantur. Verbumque Dei diligentissime audiant; et pro se invicem, pro tota Ecclesia, pro vivis ac mortuis, pro parentibus, propinquis, benefactoribus et commissis fideliter orent. Ad laudem et gloriam Regis regum et Domini dominorum, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS LIBRI DE LAUDABILI VITA CONJUGATORUM.
Footnotes
Chapter 46 of 46