Proœmium
DE VITA ET FINE SOLITARII
LIBRI DUO
DE VITA
ET FINE SOLITARII LIBER PRIMUS¹
SUPER quem requiescet spiritus meus, ait Deus benedictus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos?
Deus quippe superbis resistit, humilibus autem gratiam præstat. Denique in pace factus est locus ejus. Pax vero quies est mentis atque tranquillitas : ideoque quietam tranquillamque mentem inhabitare incircumscriptibili complacuit Deo. Porro beata mens nimiumque felix animus cujus tu intima, o bone Jesu, inhabitas. Sed unde, o rex Messias, o altissime Christe, hoc nobis, ut tu, Unigenite Dei, qui es in sinu Patris, imo qui in corde itemque in luce paterni intellectus æternaliter incommutabiliterque tanquam gignenti consubstantiale germen subsistis, ad nos quoque descendere atque in cordibus nostris manere digneris? Fatemur tibi, Redemptor, Domine cœli et terræ, quoniam non utique ex operibus justitiæ nostræ hoc efficis; sed quoniam tu, Domine, suavis et mitis, propterea magnificasti facere nobiscum. Enimvero quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! Nedum enim, o altissime ac superexaltate Princeps, ad homines venire non horres, quin et deliciæ tuæ esse cum filiis hominum.1 Stas namque ad ostium et pulsas, quatenus ad aperientem ingrediens, cum eo cœnes atque quiescas.23 Præterea, propter nimiam caritatem qua dilexisti nos, descendisti ex fonte summæ mentis usque in medium dulcissimi virgineique ventris. Et post hæc in terris visus es, et cum hominibus conversatus.4 Quid est, o Dominator æterne, quem laudant astra matutina, et jubilant omnes filii Dei, in cujus adspectu nec cœli mundi sunt, cœlorumque columnæ contremiscunt :567 quid, inquam, quid utique est homo, quia visitas eum, quia magnificas eum, quia sic zelas ejus salutem?89 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.1011 Nunc equidem, o omnipotens mundanæ molitionis opifex, vere clareque cerno quia non propter nos nostrave merita hæc nobis impendis : quippe qui propter temetipsum omnia condidisti;12 qui cunctis affluenter gratisque tribuis, et ob te solum scelera nostra deles.1314 Tu nempe, o sancte et adorande præceptor, naturaliter et item independenter bonus es. Estque ipsa tua supersimplex supersplendensque essentia, bonitas pura, incircumscripta atque simpliciter quomodolibet perfecta. Et scimus quia omne bonum sui utique diffusivum
¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. est. At vero, quod melius, sui amplius communicativum censetur. Tu autem, Deus Sabaoth, præstantissima omnisque penitus invidiæ expers bonitas rite laudaris. Ideoque non igni tam naturale est incendere, nec fonti rivos effluere, nec soli huic sensibili diurnum jubar emittere, ut tibi, Domine Deus virtutum, Deus Israel, divitias gloriæ tuæ communicare, gratiam emanare, clementiæ opem præbere, et ut ad omne dicam, misereri semper et parcere. Denique evidens hujus signum ipsa est desperationis detestatio, quam tu, o benignissime Deus, eatenus odis, ut eam nunquam ignoscas. O infelicem, ignobilem sceleratamque animam quæ te, o dulcis amabilisque Jesu, excluso atque contempto, facta est habitatio dæmoniorum, domicilium peccatorum, vilium et fœtentium rerum amatrix, et propriarum demum passionum servitrix! Etenim, quum in honore esset, non intellexit;15 comparata est jumentis insipientibus, et similis facta est illis.
Sæpe, mi carissime frater Jacobe, aliquid tibi a me scribi rogasti: quod jam optatam denuo sortitus quietem, lætanter (ut quivi) effeci. Porro opportunitatem adeptus, quod diu aggredi concupivi, nunc orsus sum.
Footnotes
Chapter 1 of 53