Skip to the text

Articulus 2

Quod pura et excellentissima divinæ vitæ imitatio sit finis vitæ solitarii.

SANCTI qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ.1 Quoniam quidem creaturæ perfectio in hoc sita est, ut Creatori pro viribus conformetur (omnia enim aliquam divinæ perfectionis participationem, ut Dionysius ait, sortita sunt;2 perficiuntur autem eo amplius, quo assimilatio hæc ad Deum vehementiorem fuerit intensionem adepta), hinc, reor, elucescit quoniam rationalis quoque mentis perfectio in conformatione ipsius ad increatam æternamque mentem locanda sit. Ideoque per Moysen Deus sublimis et felix:3 Estote (ait) sancti, quia ego sanctus sum. Et denique Unigenitus Dei nos orsus affari:4 Estote (inquit) perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. O vere benignus et essentialiter bonus Dominus! nedum enim dignatur, sed jubet insuper ut ipsi similes simus. Ineffabilis certe dignatio, quia superexaltatus incircumscriptibilisque universorum conditor, rector et princeps, creaturæ suæ similis esse et dici non despicit.

Porro, quemadmodum id ipsum inenarrabilis fore Creatorem dignationis demonstrat, sic indicibilem æque generositatem idem ipsum nobis affert atque impertit. Utinam propriam congeneamque, o homo, nobilitatem agnoscas. Non enim Deus, Dominus et plastes tuus te divitem aut famosum, potentem sive longævum, aut talem quales sunt qui secundum fallacissimam mundi hujus censuram magni effantur, esse jussit, sed sibi te conformari, uniri, approximare præcepit. Nempe quo ipse major atque præstantior, eo id tibi gloriosius (si tamen intelligis) exstat.5 Sed, heu! homo quum in honore consistat, non sapit, fitque tanquam equus et mulus, quibus non est intellectus.67 Ideoque Dominus: Assimilavi (ait) te, et non cognovisti me. Et nunc, filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium?89 Redite, quæso, prævaricatores, ad cor; intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et arguat, et statuat vos contra faciem vestram, nec sit qui eripiat.10

Innotescit denique (opinor) ex his, quoniam quo supersingulari solique Deo solitarius vicinior est, itemque conformior, eo præclariorem ipsius imitationem sortitur. Est autem proximus Deo; sin autem, in vanum utique ab omnibus loco se segregat, si non vitam quoque pariformiter a cunctis elonget, eamque liberiorem ac sinceriorem possideat. Igitur vere solitarii hæc altissima atque finalis vitæ perhibetur perfectio, quatenus pure et (uti nomen ejus locusque insinuant) excellentissime assimiletur Deo adorando et sancto.

Footnotes

  1. Is. xii, 31. ↩

  2. De Divin. nom. c. 1. ↩

  3. Lev. xi, 44. ↩

  4. Matth. v, 48. ↩

  5. Ps. XLVIII, 13. ↩

  6. Is. XLV, 4. ↩

  7. Ps. XXXI, 9. ↩

  8. Ps. IV, 3. ↩

  9. Is. XLVI, 8. ↩

  10. Ps. XLIX, 22, 21. ↩

Chapter 3 of 53