Skip to the text

Articulus 3

De vita primi universitatis principii, Dei utique incommutabilis simpliciterque perfecti.

SICUT Deus Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.123 Porro Deus Spiritus est, et scimus quoniam immortalis et invisibilis: nempe solus puram atque omnimodam immortalitatem habet.4 Et Deum nemo vidit unquam, quippe qui de se ipso ad Moysen: Non videbit me (inquit) homo et vivet.5 Deus ergo Spiritus est, mens seu intellectus. Denique, actio vitaque mentis, contemplatio dilectioque censentur. Divinæ igitur et increatæ mentis vita, ipsa est contemplatio qua Deus excelsus se propriamque naturam (quæ supersubstantialis, fontana et item exemplaris universæ veritatis veritas est) invariabiliter atque in ipso æternitatis momento perfectissime comprehendit, et ipsa demum dilectio qua illam suam immensam supersplendentemque bonitatem æternaliter complectitur et amat. Enimvero, quum sit gaudium diffusio animi in conceptione boni, quemadmodum divina essentia purissima est atque plenissima veritas, et infinita quoque, superpulchra incomparandaque bonitas, sic in ipsius utique speculatione, illa præsertim qua eam divinus intellectus intuetur et diligit, incomprehensibilis et immensa, plena itemque perfecta consistit lætitia. Ideoque, quemadmodum Aristoteles quoque in Ethicis ait, Deus gloriosus voluptuosissimam ac felicissimam vitam ducit. Nec inepte Rex gloriæ dicitur:6 eum namque omnis decet honor et gloria, quippe a quo bona cuncta procedunt atque dependent.7

Adhuc autem hæc primi entis divinique animi vita purissima est atque liberrima: quippe cui contrarii aut alieni nil penitus commiscetur, et quæ præterea ab alio non dependet neque alterius eget. Ipsa siquidem simplicissima est, prima, et sibi per se, in se et ex se omnino sufficiens. Ideoque Psalmographus: Dixi (inquit) Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.8 Et Deus ipse:9 Ego sum (ait) Dominus, et gloriam meam alteri non dabo. Nonne etenim manus ejus fecit hæc omnia?10

At vero vita hæc summæ rationis nobilissima est atque sanctissima. Nobile enim est quod a dignitate principiorum suorum nusquam degenerat. Quumque divini intellectus actio ei convenientissima connaturalissimaque sit, quippe quæ impediri nequit et ex propriis profluit; lucet (ni fallor) quoniam et nobilissima exstat. Præterea, sanctum, ut Dionysius ait, mundum est, immaculatum et virtuosum. Quum igitur Deus superexaltatus non utique aliud sit quam lux incommixta, interminabilis ac indicibiliter simplex, palam quoniam vita ejus sanctissima est, vita certe cuncta sanctificans, puritatis origo, et luminis radix.

De Divin. nom. c. xii.

Enimvero hæc jam nunc inducta vita, toti sanctæ summæque Trinitati et singulis quoque ejus hypostasibus communis est. Unde alia insuper viventi adorandæque Divinitati actio est, non utique sic communis, sed aut singulis aut quibusdam increatis Personis specialis ac propria. Ipsa est emanatio illa ad intra, qua a Patre Filius, et ab utroque diffunditur Spiritus Sanctus. Verumtamen ne præsentem articulum nimis prolongem, de hac Dei vita in sequenti articulo altius ordiri par est.

Footnotes

  1. I Tim. I, 17; VI, 16. ↩

  2. I Tim. IV, 24. ↩

  3. Joann. v, 26. ↩

  4. Joann. I, 18. ↩

  5. Exod. XXXIII, 20. ↩

  6. Ps. xxiii, 7, 10. ↩

  7. 1 Tim. i, 17. ↩

  8. Ps. xv, 2. ↩

  9. Is. xlii, 8. ↩

  10. Is. lxvi, 2. ↩

Chapter 4 of 53