Skip to the text

Articulus 1

De quo præsens intendat editio, et præsumptionis insuper excusatio.

QUEMADMODUM decimo de Trinitate Augustinus induxit, quæ prorsus ignota sunt, nec amari nec appeti queunt. Nil enim voluntas desiderat, nisi quod ei intellectus repræsentat. Denique quod nec amamus neque concupiscimus, non utique sortiri molimur, nec adipisci contingit. Ideoque de vita ac fine solitarii, utputa quemadmodum ei vivendum sit, et item ad quid cuncta sua exercitia ordinare referreque debeat, pro viribus profari, magis autem scrutari, conabor. Enimvero nunquam utique solitariæ mansionis finem conquires, si vel finalem veramque conversationis hujus perfectionem, aut certe media pertingendi ad eam, ignores. Ei enim qui proficiscitur quo nescit, itineris labor anxius, fructus nullus exsistit.

Sed mox nescio quis adversum me fortassis murmurabit atque objiciet: Cur, inquiens, quod vires tuas eatenus transvolat, tam inconsulte attentas? Siquidem de hac re conscribere, non utique quorumlibet, sed illustrissimorum dumtaxat atque in omni perfectione fixorum opus est. Denique, quemadmodum mysticam theologiam, sic solitariam vitam, nemo utique, non dicam docere, sed nec intelligere valet, nisi qui accepit et sapuit, expertus est atque exercuit. Itaque, quo utique pacto qui solitariæ vitæ nedum fastigia, sed nec vera quidem primordia hactenus apprehendisti, de hac ipsa perfectione docere tractareque satagis? Enimvero non jam a doctrina, sed ab opere ordiri par est.1 Cœpit (ait Lucas) Jesus. Quid utique? Facere, inquit, demum autem docere. Præterea, ut Hieronymus asserit, monachi præsertimque solitarii opus, non docere, magis vero lugere censetur. — Fateor, respondere non possem, si hæc docendi mente congrederer. Porro, si (ut est) ob id potius hæc edo, ut me in primis interim fructuose jucundeque occupans, exhortans atque erudiens, tuo una desiderio satisfacere queam, non cerno cur reprehendi oporteat. Verumtamen, ut Cicero consulit, a pio itemque discreto corrigi non dedignor. Sed sunt qui quod aut non intelligunt, aut nondum legerunt, irridere atque contemnere, quam venerare et discere, paratiores sunt, prius quis fecerit sciscitantes, quam quid fecerit explorantes.

Footnotes

  1. Act. I, 1. ↩

Chapter 2 of 53