Articulus 1
De adventu Antichristi testimonia Scripturæ authenticæ.
THEOLOGUS. — Novi ac veteris Testamentorum veritas docet, ante consummationem sæculi atque secundum Christi adventum, quemdam esse impiissimum superbissimumque hominem venturum, qui maximam hominum partem decipiet, et se verum esse Christum perhibebit.
PHILOSOPHUS. — Cur hunc impiissimum, cur itemque superbissimum nominasti ?
THEOLOGUS. — Impius erit, quoniam contra Deum peccabit, ejusque cultum pro viribus destruet. Superbus denique erit, quoniam se Filium Dei jactabit. Et quia maximus erit Domini nostri Jesu, veri utique Christi, blasphemator ac hostis, ideo impiissimum eum ac superbissimum dixi. Unde et Antichristus per excellentiam rebellionis vocatur.
PHILOSOPHUS. — Jam nunc pande Scripturas de eo profantes.
THEOLOGUS. — Nullus Evangelistarum de ipso conticuit. Porro verbum in præsentis exordio libri inductum, in Joanne est scriptum. Matthæus quoque evangelista de Antichristo verba Domini nostri Jesu Christi conscribens : Orate, inquit, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato, id est tempore inconvenienti et nimium tardo; erit enim tunc, id est tempore Antichristi, tribulatio magna, qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus, aut illic; nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.12 Huic præterea verbo evangelistæ Matthæi Lucas et Marcus concordant.3
Denique beatissimus Paulus apostolus de Antichristi adventu ad Thessalonicenses contestatus est : Nisi (ait) venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, id est Antichristus, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Cujus est adventus secundum operationem Satanæ, in omni virtute, et signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis, iis qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.4
Demum in Apocalypsi Joannis multa de Antichristo descripta sunt, quæ congruis locis adducam.
PHILOSOPHUS. — Verba allata plurimas mihi quæstiones et dubia gignunt. Primo equidem de tempore Antichristi interrogo, an scilicet ejus adventus præsciri queat. Secundo, quamdiu ejus persecutio et regnum durabunt. Tertio, de signis atque miraculis quæ per eum fienda sunt. Quarto, per quem modum mundum sibi subjiciet. Quinto, qualiter ejus adventus erit secundum operationem diaboli. Sexto, utrum verum Deum colet, an idola.
THEOLOGUS. — Antequam tibi ad ista respondeam, expediens reor ut veteris quoque legis testimonia de Antichristo annectam.
PHILOSOPHUS. — Ita est.
Footnotes
Chapter 110 of 187