Skip to the text

Articulus 28

De simulata morte, resurrectione et ascensione Antichristi.

THEOLOGUS. — In Apocalypsi ait Joannes: Vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem, id est Antichristum et ei obedientes reges terrenos;1 et dedit illi draco, id est Satanas, virtutem suam. Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum, et plaga mortis ejus curata est. Ubi Beda aliique doctores testantur, quod Antichristus imitatione veri capitis nostri Jesu Christi, se quasi occisum ac resurgentem confinget, ac demum adorandum præbebit, atque in aera, cunctis cernentibus, dæmonibus eum ferentibus, evolabit. Quorum omnium, uti præhabitum est, in Simone mago typus præcessit fallaciæ.

PHILOSOPHUS. — Cur se secundum apparentiam occidi faciet?

THEOLOGUS. — Ut quasi Prophetarum videatur implere scripturas quæ regem Messiam pro mundi salute passurum erudiunt, ac per hoc verus esse Christus putetur. Per triduum enim se velut defunctum abscondet, et tertia die tanquam resurgens parebit.

Et subdit Joannes in littera: Admirata est universa terra, id est terreni et Antichristi ministri, post bestiam. His nempe visis, mirabuntur populi, et adorabunt laudabuntque. Ait autem S. Joannes evangelista: Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ.2 Ipsi dicent se adorare Deum: sed quia eum adorabunt qui potestatem Antichristo præstabit, qui utique non Deus, sed Satanas erit; ideo Joannes, non ad eorum verba sed opus respiciens, Adoraverunt (inquit) draconem, id est, Satanam adorabunt. Ponit namque, more prophetico, pro futuro præteritum, propter prophetiæ certitudinem. Et simili modo Antichristum bestiam vocans, quandoque eum adorabunt qui veraciter Christus non est, sed bestia potius, quia sancta calcabit Ecclesiæ, ejusque sacramenta irreverentissime conculcabit; ideo subdit : Et adoraverunt bestiam, dicentes, Quis similis bestiæ? Ipsi dicent : Quis similis Christo? aut quis eum vincere potest? Sed eum qui bestia est, Christum vocabunt, et purum ac bestialissimum subtilissimumque simulatorem atque hypocritam pessimum, pro Dei Filio adorabunt.

PHILOSOPHUS. — Quum Antichristus in tanto potentatu venturus sit, quis eum occidere audebit ?

THEOLOGUS. — Se sponte occidi secundum apparentiam (ut arbitror) faciet, ut id quoque quod de Domino nostro Jesu Christo ait Propheta, Oblatus est quia ipse voluit, in se verificare appareat et sua morte implere, sicque mundum redimere.3 Verumtamen in speciali modos hypocrisis ejus exprimere impossibile reor.

Footnotes

  1. Apoc. xiii, 1-3. ↩

  2. Ibid. 4. ↩

  3. Is. LIII, 7. ↩

Chapter 137 of 187