Articulus 7
Quod de Antichristi adventu quidam vicissim decepti sint.
THEOLOGUS. — Præterea scias in hoc nonnullos fuisse deceptos, quod Antichristum jam venisse vel de propinquo venturum esse dicebant. Unde B. Hieronymus in libro de Viris illustribus, de quodam Juda viro docto commemorat, quod Antichristum circa tempora sua venturum asseruit. Et certe, quid hoc de homine isto mirum est, quum beatissimus Antonius, S. Athanasio teste, putaverit hæresim Arianam Antichristi consistere præcursatricem atque novissimam? Sicut venerabilis ille Severus in libro de vita S. Martini : Existimare (inquit) possumus nunc de proximo Antichristum esse venturum. Non tamen dico S. Antonium aut Severum deceptum, quia non simpliciter sic affirmabant, sed verisimiliter taliter opinati sunt.
PHILOSOPHUS. — Quid movebat tantos viros ad ita dicendum ?
THEOLOGUS. — Magnitudo atque acerbitas persecutionis præsentem esse mundi occasum eis videbatur minari, utpote quia signa illa quæ Christus in Evangelio ponit, quæ et nunc sæpe prætacta sunt, adesse videbant.
PHILOSOPHUS. — Quum juxta Apostolum, Antichristus non veniet nisi discessio a Romano imperio antecedat, mirum mihi videtur quod viri tam magni jam propinquum esse Antichristi adventum putaverint, præsertim quum ipsorum temporibus Romanum imperium tam vehementer viguerit.
THEOLOGUS. — Apostolus de discessione illa valde obscure locutus est, et ut ante jam fassus sum, quamvis nullus Christianorum de veritate verborum Apostoli ambigat, non tamen omnes verba ejus, nec sacras Scripturas, uniformiter concorditerque exponunt. Denique temporibus illorum virorum, non erat Romanum imperium in tanto vigore ut tempore Pauli apostoli.
PHILOSOPHUS. — Vellem quod præallegata verba Apostoli evidentius mihi exponeres.
THEOLOGUS. — Hoc convenit. Verumtamen scias nunc quoque, id est anno Domini 1432*, non modicum esse rumorem de Antichristi adventu. Nempe epistola quædam a quodam missa est, multa mirabilia de Antichristi jam (ut adstruit) nati ortu, vita et signis complectens. Sed et vir quidam famosus et doctus, prædicator egregius, Vincentius dictus, in stationibus suis Antichristum nunc natum publice prædicavit, atque de materia ista librum fertur compegisse quem multi viderunt.*
PHILOSOPHUS. — Nova (ut dicitur) placent. Porro verba hæc meum inflammant affectum, et incitant animum. Vellem epistolam illam audire; et quid tu de his sentias opto agnoscere.
THEOLOGUS. — Epistolam illam scripto commendare, inconsultum videtur, et juxta multos ridiculosum. Tales equidem, ut aiunt, multæ possunt confingi epistolæ, et utique sæpe confictæ sunt.
PHILOSOPHUS. — Non affirmando, sed recitando, eam commemora, quatenus ex ea argumentandi occasionem eliciam.
THEOLOGUS. — Copiosam tibi inquirendi itemque arguendi materiam alias offeram.
PHILOSOPHUS. — Quid tu putas et sentis ?
THEOLOGUS. — Universis hinc inde pensatis, sapientialius atque honestius reor, nec leviter credere, nec pertinaciter ea negare, sed Deo totum committere, seque ad exspectandum diem novissimum indesinenter aptare.
PHILOSOPHUS. — Nonne ex verbis Apostoli tui inductis, tibi videtur necdum instare Antichristi adventum, præsertim quum discessio nondum appareat ?
THEOLOGUS. — Dixi tibi, si retines, non æqualiter a singulis verba exponi Apostoli. Insuper quoque ostendi non tam evidens esse, utrum discessio illa nativitatem Antichristi, an certe revelationem ipsius, præcedet.1
PHILOSOPHUS.2 — Nunc de Apostoli verbis effemur.
Footnotes
Chapter 116 of 187