Articulus 16
De fallacibus signis Simonis magi.
THEOLOGUS. — Quemadmodum a mundi principio Sancti quidam fuerunt qui veri
Christi designabant ac præfigurabant personam, ut Abel, Joseph, Samson, et alii; sic et pessimi quidam homines Antichristi figuram et typum portasse videntur. Denique in Antichristo tanquam in principe et fonte malitiæ, tria mala concurrent. Primum erit falsa doctrina: et quoad hoc, ejus personam hæresiarchæ figurant, ut Manichæus, Arius, Pelagius, Nestorius. Secundum erit mirabilium operum efficientia: et quoad hoc, Simon magus ejus præsertim fuit typus. Tertium erit persecutio orthodoxæ Ecclesiæ: et quoad hoc, figuræ Antichristi fuerunt tyranni, et maxime Nero, qui primus inter gentiles principes persecutus est Christianos: de quo ait Apostolus, Nam mysterium nunc operatur iniquitatis.1
PHILOSOPHUS. — Quæ sunt illa mirabilia Simonis magi?
THEOLOGUS. — Ea diligenter adverte, quia plurimum conferunt ad intuendam Antichristi fallaciam. Et quamvis in Scriptura canonica non habeantur, tamen a sanctis viris exquisite conscripta sunt.
Igitur Apostolorum temporibus fuit in Judæa quidam nomine Simon, maximus magus, qui in typo blasphemiarum Antichristi venturi, se primam esse virtutem dicebat, sibique credentes immortales fore, et omnia sibi possibilia esse. Insuper, ut in libro Clementis legitur, dixit: Adorabor ut Deus, divinis honorabor honoribus, et quidquid voluero, facere potero. Denique, ut refert S. Hieronymus, addidit: Ego sum sermo Dei, ego speciosus, ego paracletus, ego omnipotens, ego sapientia Dei.
Hæc ergo tam impius magica arte miranda effecit: serpentes æneos fecit moveri, statuasque æreas atque lapideas ridere vel loqui, canes cantare. Præterea ad principem Apostolorum beatissimum Petrum dicere ausus est: Ego tibi ostendam divinitatis meæ potentiam, ut repente adores me; ego sum prima virtus, volare possum per aera, novas arbores facere, lapides in panem mutare, in igne sine læsione durare. Dixit quoque ad suum imperium falcem messuisse, seque Dei virtutem existere.
Itaque, quum Petrus apostolus Sancto Spiritu plenus, contra hunc disputasset, atque ipsius fallacias detexisset, et maximis miraculis fulgens, populum a Simone avertisset, cernens se Simon confusum, Romam profectus est, quatenus ibi divinum sortiretur honorem. Romani nempe omnium coluerunt portenta deorum. Qui Simon a Nerone imperatore tam reverenter susceptus tamque vehementer dilectus est, ut eum putaverit totius vitæ suæ ac salutis et Romanæ urbis custodem. Quibus auditis, Petrus ab Antiochia Romam accessit, illicque prædicationi insistens, maximam populi partem Christo adeptus est.
Interea, ut Leo Papa testatur, dum quadam vice Simon ante Neronem staret, subito ejus est immutata effigies, eatenus ut jam senior jam adolescentior appareret. Quo viso, Nero hunc esse verum Dei filium credidit. Cui Simon : Ut certissime (inquit) scias, o optime imperator, me verum esse filium Dei, decollare me jube, et post tres dies resurgam. Præcepit igitur Nero carnifici ut eum decollaret : qui Simonem se decapitare existimans, decollavit arietem. Porro Simon magica arte illæsus disparuit, atque arietis membra clam colligens, tribus se abscondit diebus. Sanguis autem occisi arietis congelatus permansit. Tertia itaque die se Neroni Simon ostendens : Fac, inquit, sanguinem meum effusum extergi, quoniam ut spopondi, en ego qui paulo ante truncabar, tertia die surrexi. Nero quoque conspiciens eum obstupuit, verumque eum Dei filium esse disseruit. Interdum præterea, exsistente Simone cum Nerone in domo, dæmon in specie Simonis foris loquebatur ad populum. Propterea eum Romani in tanto habebant honore, quod ei imaginem statuerunt, huncque titulum superposuerunt : Simoni deo sancto.
Postremo Petrus et Paulus apostoli ad Neronem ingressi, universa hujus maleficia detegebant, Petro dicente quia sicut in Christo erant natura divina et humana, sic in mago hoc ipso duæ forent substantiæ, utpote hominis et diaboli.
Denique, testantibus Marcello et Leone, Simon ad Petrum dixit : Ne diutius hunc inimicum meum sustineam, mandabo angelis meis ut de eo me vindicent. Cui Petrus : Ego, ait, angelos tuos non paveo, imo ipsi me timent. Ad quem Nero respondit : Non metuis Simonem, qui divinitatem suam rebus affirmat? Ad quem Petrus : Si in eo divinitas est, dicat quid nunc cogito; et ne mentiri aut fingere quidpiam audeat, cogitationem meam primo auribus tuis infundo. Cui Nero : Accede, inquit, et quid cogitas pande. Accedensque Petrus ad imperatorem ait : Jube mihi hordeaceum panem afferri. Quem allatum benedixit, abscondit, et dixit : Dicat nunc Simon qui se deum facit, quid cogitatum, quid factum. Simon respondit : Petrus potius dicat quid cogitem ego. Et Petrus ait : Quid cogitat Simon me scire docebo, dum quod cogitaverim fecero. Mox Simon indignatus clamavit : Procedant canes magni, et devorent eum. Protinusque apparentes nigerrimi canes, impetum fecerunt in Petrum. Quibus quum Petrus panem benedictum obtulisset, fugerunt. Tunc Petrus Neroni dicebat : Ecce factis ostendi me scire quid contra me cogitaverit Simon, et qui se angelos contra me exhibiturum asseruit, canes produxit. Tunc Simon respondit : Audite me, Petre et Paule : si vobis hic nil facere valeo, veniemus ubi me de vobis ulciscar; ego vobis jam parcam.
Post hæc intumescens superbia Simon, se mortuos posse suscitare jactabat. Itaque, juvene quodam defuncto, vocaverunt Romani Petrum et Simonem, hoc concorditer decernentes, ut qui mortuum suscitare non posset, mortem subiret. Itaque Simon ad præsentem accedens defunctum, fecit quod mortuus caput agitare est visus. Quo facto universi clamabant, et Petrum lapidare volebant. Petrus autem impetrato silentio dixit: Si revixerit mortuus, surgat, ambulet, manducet, loquatur; sin autem, sciatis esse phantasma quo mortui caput movetur. Separatur igitur Simon a lecto, et puer permansit immobilis. Petrus vero a longe stans clamabat, et dixit: Adolescens, in nomine Jesu Christi Nazareni crucifixi, surge. Statimque surrexit et ambulavit. Quumque populus Simonem magum lapidare vellet, prohibuit Petrus, dicens: Satis est ei quia se superatum cognoscit. Magister enim noster nos docuit, quatenus pro malis bona reddamus.
Tunc Simon ad domum cujusdam Marcelli discipuli Petri, canem magnum ligavit, Marcelloque dixit: Nunc enim videbo an Petrus ad te ingredi poterit. Postmodum venit Petrus, signoque crucis facto, canem solvit: qui omnibus blandiens, solum persecutus est Simonem magum, quem apprehendens in terram dejecit, et eum strangulare incepit. Porro Petrus accurrens cani præcepit ne eum occideret. Canis ergo Simonem non læsit, sed vestimenta ejus penitus dilaniavit, ut nudus omnino diffugeret. Ideoque populus et maxime pueri cum cane Simonem insecuti sunt, ac de civitate tanquam lupum fugarunt.
Cujus pudoris opprobrium Simon magus non ferens, per annum latuit. Quo elapso ad Neronem revertens, in ejus denuo amicitiam venit. Convocans igitur Simon populum Romanum, se adstruit a Galilæis nimis offensum, atque ob id urbem quam hactenus protexit, velle relinquere, ac cœlos conscendere, quoniam jam diutius in terra non dignaretur manere. Unde statuta die, turrim excelsam ascendens, se inde dejecit, volareque orsus est, lauro coronatus. Dixit præterea Paulus ad archiapostolum Petrum: Meum est orare, tuum vero imperare. Videns quoque Nero Simonem in aeris alto volantem, ait Apostolis: Hic homo verax est, vos fallaces. Petrus demum ad Paulum: Erige, inquit, caput tuum, et vide. Quumque Simonem volantem prospiceret, ait Petro: O Petre, quid cessas? perfice quod inchoasti: jam namque Christus nos vocat. Tunc Petrus: Adjuro (inquit) vos, angeli Satanæ, ne eum amplius in aere feratis, sed sibi ipsi dimittatis. Mox ergo a dæmonibus dimissus corruit, confractisque cervicibus exspiravit, et profundissimum inferni quo Antichristus quoque submergetur, damnatus introiit. Denique impii hujus Simonis magi interitus in tantum Neroni displicuit, quod Petrum et Paulum divinos apostolos interfecit.
PHILOSOPHUS. — Multa mihi miranda de Antichristi miraculis et Simonis magi fallaciis disseruisti. Sed quomodo tot et tanta sine subsidio divino effici queant, non video, hincque doceri desidero, præsertim de hoc quod paulo ante dixisti, loco Simonis decollatum arietem. Non enim video quomodo dæmon exteriores ludificare valeat sensus, quum sensus sit virtus passiva, et moveatur ab exteriori objecto, circa quod, secundum Aristotelem, non erat nec fallitur.
Footnotes
-
II Thess. u, 7. ↩
Chapter 125 of 187