Skip to the text

Articulus 5

Utrum Antichristi adventus possit præsciri.

THEOLOGUS. — Quemadmodum super quartum Sententiarum S. Thomas ostendit, et habetur partim in littera, adventum Christi ad finale judicium signa quædam præcedent. Nihilo minus adventus ille incertus dicitur, et tanquam fur in nocte venturus perhibetur.1 Nam ut scriptum est : Quum dixerint, Pax et securitas ;2 tunc repentinus eis superveniet interitus.3 Similiter Antichristi adventum signa quædam præcurrent, et tamen adventus ejus præsciri, nisi Deo revelante, non valet. Et hoc Gorra testatur super epistolam ad Thessalonicenses secundam. Communiter namque dicunt doctores, persecutionem Antichristi improvise mundo superventuram. Præterea, quum juxta evangelium Matthæi, mox post Antichristi persecutionem sol et luna obscurandi sint, et cito post hoc Christus ad judicandum venturus, sicut Rabanus et Thomas fatentur ;4 si Antichristi adventus præsciri valeret, tunc tempus quoque judicii ultimi præagnosci posset : quod Evangelio dissonat.

PHILOSOPHUS. — Quæ sunt signa quæ diem judicii, quæ itemque adventum Antichristi præcessura creduntur ?

THEOLOGUS. — Quamvis in Evangelio signa ponantur diem judicii præcursura, utpote pugnæ, terrores, pseudoprophetæ, abundantia impietatis, atque similia ; tamen, sicut S. Thomas edisserit, non est facile scire in speciali quæ erunt hæc signa post quæ fiet judicium. Signa namque in Evangelio posita de fine mundi, non jam dumtaxat ad ultimum Christi adventum pertinent, sed ad tempus quoque destructionis Jerusalem, et ad adventum quo Christus Ecclesiam quotidie visitat, quemadmodum in epistola ad Hesychium adstruit Augustinus. Signa quippe prædicta, videlicet pugnæ, terrores, deceptiones, multiplicatio mali, ab exordio mundi fuerunt; nec aliquid horum ad finem mundi præcise pertinere videtur, secundum Augustinum, nisi dicatur quod tunc amplius inundabunt. Sed quoniam quantum tunc excrescent incertum est (non enim scitur secundum quam mensuram crescentia futurum denuntient Christi adventum), ideo ex eis præsciri non potest Christi adventus.

Verumtamen post Antichristi mortem, evidentia apparebunt mox futuri judicii signa, quæ boni advertent, mali vero parvi pendent. Unde ad reprobos respicit quod dictum est: Quum dixerint, Pax et securitas; ad electos autem quod Dominus ait: Arescentibus hominibus præ timore, etc.5 Insuper, signa Antichristi adventum præcessura, sunt ut docet Apostolus, discessio, et aliæ tribulationes Ecclesiæ quas doctores circa verbum Apostoli ponunt.6

PHILOSOPHUS. — Si ex signis prædictis non queunt illa præsciri quorum sunt signa, cur signa vocantur ?

THEOLOGUS. — Idcirco signa dicuntur, quia nisi ipsa præcesserint, illa non venient quorum ipsa signa censentur. Non enim veniet Antichristus, nisi discessio præeat; nec Christus judicabit, donec omnia quæ dicta sunt fiant. Non tamen oportet ex his signis præsciri determinatum tempus adventuum prædictorum. Denique signa dicuntur, quia quantum in se est, satis insinuant instare adventum quem nuntiant.

Footnotes

  1. 1 Thess. v, 2. ↩

  2. Ibid. 3. ↩

  3. I Thess. v, 3. ↩

  4. Matth. xxiv, 29, 30. ↩

  5. Luc. xxi, 26. ↩

  6. II Thess. ii, 3. ↩

Chapter 114 of 187