Skip to the text

Articulus 6

Objectio Philosophi contra præhabita.

PHILOSOPHUS. — Videtur mihi in prædictis contradictio implicari.

THEOLOGUS. — Quare ?

PHILOSOPHUS. — Ante dixisti, quod discessione facta revelabitur Antichristus. Ergo adventus ejus non erit occultus: quia discessio jam facta, sensui quoque patebit. Nunc autem paulo ante dixisti Antichristi adventum fore occultum ac improvisum.

THEOLOGUS. — Quemadmodum fassus sum, non est admodum tutum, omnia quæ de Antichristo futura creduntur, singulatim atque ad unguem pandere determinareque velle. Verumtamen hæc tua instantia solvitur. Adventus enim Antichristi intelligitur duplex: unus quoad nativitatem usque ad tempus quo manifeste prædicabit itemque desæviet: et iste occultus erit. Alius vero erit manifestus, dum aperte Dominum nostrum Jesum Christum blasphemabit, Ecclesiam persequens et fideles occidens: et hunc apertum ejus adventum, discessio illa de qua Apostolus loquitur, antecedet. Porro utrum occultum ejus adventum seu nativitatem ipsa præcedet, non invenio adeo clare a doctoribus determinatum. Videtur nempe venerabilis Beda super Apocalypsim, tradere quod discessio intelligenda sit manifestum Antichristi fore præcessura adventum. Quo dato, adventus ejus quoad suum initium omnino incertus consisteret.

Denique aliter dici potest, quod Antichristi adventus occultus erit, et persecutio improvisa, non quia præsciri non possit quantum est ex parte signorum eum insinuantium, sed propter negligentiam hominum, qui tunc maxime carnis erunt voluptatibus peccatisque dediti. Nihilo minus aliqui poterunt ejus adventum satis perpendere, discessione completa: quemadmodum et primus Christi adventus occultus exstiterat, non quia signa non apparebant ipsum esse natum monstrantia, ex quibus merito debebant Judæi ejus pensasse adventum. Imo graviter peccabant quia ejus adventum ignorabant, quum videbant prophetiam Jacob de ablatione regni a Juda esse impletam, hebdomadas quoque de quibus Daniel dixit, finitas.12

Footnotes

  1. Dan. ix, 24. ↩

  2. Gen. xlix, 10. ↩

Chapter 115 of 187