Articulus 12
De modis quibus Antichristus gentes seducet.
THEOLOGUS. — Bonum est quod omnia appetunt, nec potest aliquid diligi nisi sub ratione alicujus bonitatis, vel exsistentis, vel apparentis. Quum igitur secundum præhabita, Antichristus impiissimus sit futurus, non poterit tot adipisci fautores, nisi propter bonitates quasdam apparentes et fictas.
Denique in Apocalypsi ita de Antichristo ait beatissimus Joannes :1 Vidi (inquiens) aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. Quod eleganter exponens sanctus atque venerabilis Beda : Agni (ait) cornua præfert Antichristus, qua draconis venena latenter infundat, quoniam per sanctitatis hypocrisim, eam quam in se veraciter Dominus habuit, singularem sibi inesse sapientiam mentitur et vitam. Itaque duo cornua Antichristi duobus Agni similia cornibus, sunt sapientia atque vita. Sicut enim Christus, etiam ut homo, a principio in omni scientia et sanctitate erat perfectus; sic Antichristus, auxiliante diabolo, magnam habebit scientiam, et vitam secundum apparentiam valde religiosam, et in his duobus cornibus plurimos fallet.
Denique juxta doctores, sex modis infelices seducet : sapientia verborum, simulatione virtutum, testimonio Scripturarum, ostendendo illas verificari in ipso, operatione miraculorum, promissione divitiarum, et terrore persecutionis. His modis multos decipiet, quemadmodum in Apocalypsi scriptum est : Cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum, et misit eas in terram, id est in errorem.2 Malos equidem trahet per munera, bonos per tormenta, simplices per doctrinam, plurimos vero per signa atque miracula. Itaque Antichristus docebit novam legem esse malignam. Nam ut in Daniele habetur :3 Contra principem principum, id est Dominum nostrum Jesum Christum, consurget. Et in tantam se superbiam eriget, ut leges et cærimonias, vel temporum cursus, mutare conetur. Porro, ut in Daniele prophetatum agnoscimus, Antichristus dominabitur thesaurorum argenti et auri. Inveniet nempe, duce diabolo, thesauros absconditos, quibus ditabit avaros, quorum falsam prosperitatem aliis pro exemplo ad fallendum ostendet.4
PHILOSOPHUS. — Miror vehementer cur Deus tantam permittet inesse potestatem homini impio ad fallendum.
THEOLOGUS. — Fidelis Deus non permittit nos unquam tentari ultra quam ferre valemus.5 Sed de hoc postmodum evidentius colloquemur.
PHILOSOPHUS. — Secundum omnia præostensa, miracula sunt quasi quædam fidei christianæ sigilla. Si ergo Antichristus miracula faciet, robur fidei prorsus dissolvitur. Denique quod commune est bonis et impiis, esse non potest sufficiens argumentum divinæ veritatis. Si igitur Antichristus miracula aget, argumentum fidei ex miraculis sumptum invalidum exstat.
THEOLOGUS. — Horum responsio specialem requirit articulum.
Footnotes
Chapter 121 of 187