Articulus 20
Quam mira quamque stupenda ab Antichristo fieri ope Luciferi possint, si Deus permiserit.
THEOLOGUS. — Porro, ne Antichristi mendacia signa homines fallant aut moveant, intendere scireque expedit quam ineffabiliter magna, operatione Luciferi effici possint.
PHILOSOPHUS. — Hoc mihi pande.
THEOLOGUS. — Omnia quæ in præcedenti libro de Lucifero tam studiose induxi, ob hoc potissime commemoravi, ut opportuno loco, id est modo, ostenderem quam admiranda atque secreta Lucifer facere possit, et per filium suum Antichristum forsitan faciet. Recordarisne ergo, o Philosophe, quid illic de naturali excellentia, scientia et virtute Luciferi dixerim ?
PHILOSOPHUS. — Dixisse te memini Luciferum ante casum, omnium angelorum fuisse altissimum, et per consequens omnibus naturaliter potentiorem sapientioremque ad agendum. Insuper adjecisti novem esse angelicos ordines, atque in quolibet innumerabiles spiritus contineri: quippe quum in infimo ordine tot ad minus contenti sunt angeli, quot jam in universo mundo sunt homines, eo quod singulis hominibus singuli præsideant angeli: qui tamen omnes de infimo choro sunt. Porro, secundum præinducta, quo in cœlis ordo est altior, eo plures comprehendit in se angelicos spiritus. Præterea addidisti probabile esse, et id pulchre probasti, singulos angelos a singulis specifice esse distinctos, ita ut tot sint ibi species quot individua.
THEOLOGUS. — Bene et compendiose resumis. Sed quid tibi ex his sequi videtur?
PHILOSOPHUS. — Tu magis conclude. Adverto tamen, ni fallor, quo tendis.
THEOLOGUS. — Quum specifica distinctio secundum essentiales perfectiones pensanda sit, sequitur Luciferum tot essentialium perfectionum gradibus infimo angelo naturaliter esse excellentiorem, quot in toto sunt simul angeli boni et mali. Et quoniam, secundum divinum Dionysium, in dæmonibus naturalia integra remanserunt, quantum Lucifer ceteros angelos excellit in natura specifica, tantum quoque in his quæ naturaliter angelis competunt, et ad naturam specificam proportionabiliter consequuntur, ut sunt scientia, sapientia, potestas, experientia, industria.
PHILOSOPHUS. — Secundum hoc, excellentia Luciferi in omni scientia atque potentia magna est nimis, et super inferiorum ordinum angelos quasi incomparabilis.
THEOLOGUS. — Rite concludis. Denique, si angelos quispiam adstruat non differre specifice, sed unius ordinis exsistentes, nihilo minus palam est creaturam illam angelicam quæ secundum essentialem perfectionem superbenedicto Creatori immensoque Deo vicinissima itemque simillima condita est, inæstimabilem habere in naturalibus donis eminentiam, quemadmodum etiam Scriptura dicit de Lucifero: Tu Cherub, signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia et decore, in deliciis paradisi Dei fuisti.1 Itaque, quum juxta præhabita, secundum Augustinum, tanto angeli, tam boni quam mali, mirabiliora efficere valeant, et secretius celeriusque ea producant, quo est in eis natura simplicior, virtus mobilior, ac sensus vivacior, elucescit Luciferum tam stupenda tamque miranda, si Deus permiserit, posse producere, ut nullatenus ea vel scrutari, vel scire, aut etiam discutere, valeat homo. Quum ergo, ut creditur, Lucifer in adventu Antichristi solvendus sit, et eumdem in omnibus possessurus ac adjuturus, mirum non est si valde miranda Antichristus efficiat, præsertim quum tunc laxanda sit diabolorum potestas.
PHILOSOPHUS. — Utile est ista præscire, eo quod jacula præcognita facilius devientur. Verumtamen terribilis erit ista tentatio.
THEOLOGUS. — Dici non potest quam terribilis erit.
Footnotes
-
Ezech. xxviii, 14, 12, 13. ↩
Chapter 129 of 187